Apocalypse Explained (Whitehead) n. 749

Previous Number Next Number See English 

749. "Et per verbum testimonii eorum." - Quod significet et per confessionem et agnitionem Divini in Humano Ipsius, constat ex significatione "verbi testimonii," quod sit confessio Domini et agnitio Divini in Humano Ipsius (de qua supra, n. 392, 635, 649). Quod hoc sit "verbum testimonii," patet a sequentibus his in Apocalypsi, Dixit angelus ad Johannem, "Conservus.. tuus sum, et fratrum tuorum, habentium testimonium Jesu; Deum adora, nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (xix. 10):

et postquam angelus illa dixit, Apparuit equus albus, super quo Sedens vocabatur "Verbum Dei," et quoque "Rex regum et Dominus dominorum" (vers. 13, 16):

inde constare potest quod per "verbum testimonii eorum" significetur confessio et agnitio Divini in Humano Domini. Qui in illa agnitione sunt, illi quoque in agnitione sunt quod Humanum Domini Divinum sit, nam Ipsum Divinum non alibi potest habitare quam in Divino quod a Se est. Sed hoc quia nostrates eruditi aegre possunt comprehendere, ideo in cogitatione sua separant Divinum ab Humano Domini, et Divinum extra aut supra illud ponunt; quod tamen contra doctrinam Christianam de Trinitate est, quae vocatur Confessio Athanasiana seu Nicaena, quae talis est, quod Divinum assumpserit ad Se Humanum, et quod non sint duo, sed unita Persona, prorsus sicut anima et corpus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church