Apocalypse Explained (Whitehead) n. 764

Previous Number Next Number See English 

764. * "Ut illam a flumine absorptam faceret." Quod significet ut Ecclesia illa per ratiocinationes occaecaretur et dissiparetur, constat ex significatione fluminis, quod sit ratiocinationes, de qua mox supra; et ex significatioine absorptum facere ac absorbere, quod sit perdere, quod sit occaecari et dissipari est quia intelligitur per ratiocinationes ex falsis perdere, et qui ex falsis perit, is primum occaecatur ut non videat vera, ac dum vera non amplkius videntur, dissipatur etiam Ecclesia apud illum nam Ecclesia est Ecclesia ex veris. * Found in the first draft, but omitted from the second.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church