Apocalypse Explained (Whitehead) n. 774

Previous Number Next Number See English 

774. [Vers. 1.] "Et vidi ex mari bestiam ascendentem." - Quod significet ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita, constat ex significatione "bestiae ex mari ascendentis," quod sint illa quae naturalis hominis sunt; per "bestias" enim in Verbo significantur affectiones naturalis hominis in utroque sensu (videatur supra, n. 650), et per "mare" significantur varia quae sunt naturalis hominis, quae se referunt ad ejus scientifica tam vera quam falsa, et ad cogitationes et ratiocinationes inde (videatur etiam supra, n. 275, 342, 511, 537, 538, 600 [a]); ex quibus patet quod per "bestiam ex mari ascendentem" significentur ratiocinia ex naturali homine: quod sint ratiocinia confirmantia separationem fidei a vita, constat ex eo, quod "draco" in hoc capite ulterius describatur; ejus ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita, per "bestiam ex mari ascendentem," et ejus confirmationes ex sensu litterae Verbi, et hujus falsificationes, per "bestiam ascendentem e terra (de qua infra a versu 11 ad finem hujus capitis).

[2] Quod "draco" in hoc capite ulterius describatur, et quoque per "binas bestias" intelligatur, constat ex eo, quod dicatur quod "draco dederit bestiae ex mari ascendenti potentiam suam et thronum suum, et potestatem magnam;" et porro quod "adoraverint draconem qui dedit potestatem bestiae:" tum quod "altera bestia, quae e terra ascendit, locuta sit sicut draco," et quod "potestatem prioris bestiae omnem fecerit coram dracone:" inde patet quod quantum illi [qui] fidem separant a vita, qui sunt qui significantur per "draconem," per ratiocinia e naturali homine confirmant separationem illam, describantur per bestiam e mari ascendentem;" et quantum confirmant illam separationem per sensum litterae Verbi, et per id falsificant illum, describantur per "bestiam e terra ascendentem;" quod ita sit, plene videri potest a descriptione utriusque in sequentibus.

[3] Quod ratiocinia e naturali homine intrent in dogmata eorum qui fidem faciunt unicum medium salutis, ita ipsum essentiale ecclesiae, ac sic illam a vita seu a charitate, quam non agnoscunt ut salutis medium ac ut essentiale ecclesiae, separant, parum vident et inde parum sciunt clientes ejus ac docti, ex causa quia cogitatione inhaerent locis Verbi, per quae confirmant; et quia falsa sunt, quae ex sensu Verbi ultimo, qui est sensus litterae Verbi, confirmant, necessum est ut ratiocinia ex naturali homine desumant; nam absque illis impossibile est facere ut falsa appareant sicut vera: sed hoc illustretur exemplo. Ut separetur vita seu charitas a fide, dicunt, (i.) Quod per lapsum Adami omne liberum faciendi bonum a se deperditum sit; et (ii.), quod inde sit quod homo nullatenus possit implere legem; et (iii.), absque impletione legis nulla salus: et (iv.), quod Dominus in mundum venerit ut impleret legem, et sic justitia et meritum Ipsius imputaretur homini, et per imputationem illam homo solutus esset a jugo legis, usque ut nihil eum condemnet;

et (||v.) quod imputationem meriti Domini accipiat homo per solam dem, et nihil per opera. Quod pleraque haec sint ratiocinia ex naturali homine confirmantia principium captum de sola fide, et connectentia principiata ejus, constare potest ex lustratione singulorum in suo ordine:

[4] - Ut (i.) Quod per lapsum Adami liberum arbitrium, quod est liberum faciendi bonum a se, deperditum sit: - hoc ratiocinium est ex falsis, liberum enim faciendi bonum a se, est nulli homini, nec potest esse alicui; nam homo est modo recipiens; quare bonum quod homo recipit, non est hominis sed Domini apud illum. Immo nec angelis est bonum nisi a Domino; et quo plus agnoscunt id et percipiunt id, eo plus angeli sunt, hoc est, superiores et sapientiores reliquis. Eo minus potuit Adamus, qui nondum fuit angelus, in statu boni a se esse. Integritas ejus constiterat in pleniore receptione boni et veri, et inde intelligentiae et sapientiae a Domino, quam ejus posteri; hoc etiam erat imago Dei; nam imago fit qui recipit Dominum, et tantum imago fit quantum recipit. Verbo, liberum est facere bonum a Domino, et servum est facere bonum a se. Inde patet quod id ratiocinium sit ex falsis, profluentibus ex fallaciis, quae omnes sunt ex naturali homine. Praeterea non ex vero est quod malum hereditarium universo generi humano ingeneratum sit per lapsum Adami; aliunde est ejus origo.

[5] (ii.) Quod inde sit quod homo nullatenus possit implere legem, est quoque ratiocinium ex naturali homine. Spiritualis homo novit quod facere legem, et implere illam in externa forma, non salvet; sed quod quantum homo facit legem in externa forma ex interna, salvet. Interna forma, seu internum legis, est amare bonum, sincerum et justum; et externum ejus est facere illa: hoc ita docet Dominus apud Matthaeum, "Purga prius internum poculi et patinae, ut fiat etiam externum.. mundum" (xxiii. 26). Quantum homo ab interno facit legem, tantum implet illam; non autem quantum ab externo absque interno; internum hominis est ejus amor et voluntas: at amare bonum, sincerum et justum, et ex amore velle illa, est a solo Domino; quare duci a Domino est implere legem. Sed haec plenius illustranda sunt in sequentibus.

[6] (iii.) Quod absque impletione legis nulla salus, involvit quod si homo potuisset implere legem a se, salvaretur, quod tamen in se est falsum; et quia falsum est, ut usque appareat sicut verum, quia est dogma receptum, confirmandum est per ratiocinia ex naturali homine. Quod falsum sit, patet ex eo, quod homo non aliquod bonum facere possit ex se, sed quod omne bonum sit a Domino, et quod [non] dari possit talis integritatis status, ut aliquod bonum, quod in se bonum est, sit et fiat ab homine, ut supra de Adamo dictum est; et quia talis integritatis status non dari potest, nec usquam datus est, sequitur quod lex implenda sit a Domino, secundum illa quae mox supra dicta sunt. Attamen qui aliter credit quam quod homo facturus sit omnia sicut a se, tametsi id facit a Domino, multum fallitur.

[7] (iv.) Quod Dominus in mundum venerit ut impleret legem, et sic Ipsius justitia et meritum imputaretur homini, et quod per imputationen illam homo solutus sit a jugo legis, usque ut post justificationem per solam fidem nihil eum condemnet, est quoque ratiocinium ex naturali homine. Dominus non ideo in mundum venit, sed ut judicium faceret, et per id omnia in caelis et in infernis in ordinem redigeret, et simul ut glorificaret Humanum suum; per id salvati sunt omnes et salvantur, qui bonum ab Ipso et non a se fecerunt et faciunt, et sic non per aliquam imputationem meriti et justitiae Ipsius; nam docet Dominus, "Non veni ad solvendum Legem et {1}Prophetam; non Veni ad solvendum sed ad implendum. ....Quisquis solverit... praeceptorum eorum minimum, et docuerit ita homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui vero facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum" (Matth. v. 17, 19, seq.).

[8] (v.) Quod imputationem meriti Domini accipiat homo per solam fidem, et nihil per opera, est conclusum ex ratiociniis quae praecedunt; et quia ratiocinia illa sunt ex naturali homine, et non ex rationali illustrato a spirituali, et inde sunt ex falsis et non ex veris, sequitur quod conclusum ex illis cadat. Ex his constare potest quod ad confirmandum aliquod principium in se falsum, esse debeant ratiocinia ex naturali homine, et confirmationes ex Verbi sensu litterae, nam ratiocinia dabunt apparentiam cohaerentiae locorum ex sensu litterae Verbi desumptorum: quare ratiocinia e naturali homine significantur per "bestiam e mari," et confirmationes ex sensu litterae Verbi per "bestiam e terra ascendentem."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church