Apocalypse Explained (Whitehead) n. 78

Previous Number Next Number See English 

78. "Tanquam mortuus." - Quod significet vitae propriae defectum, constat ex significatione "tanquam mortui," cum de Divina praesentia apud hominem, quod sit defectus vitae propriae; vita enim propria hominis est in quam nascitur, quae in se non est nisi quam malum; est enim prorsus inversa, nam spectat se solum et mundum, et inde se vertit retro a Deo et a Caelo: vita quae non propria est homini, est in quam perducitur cum regeneratur a Domino; in quam cum venit, spectat Deum et caelum primo loco, ac se et mundum secundo; haec vita influit apud hominem cum Dominus praesens est: inde patet quod quantum haec influit, tantum fiat versura vitae; haec versura, cum subito fit, facit ut homo appareat sibi sicut mortuus; inde est, quod per "tanquam mortuus" hic significetur defectus vitae propriae. Sed bini illi status vitae non ad captum describi possunt; alii etiam sunt apud hominem, et alii apud spiritum, et differunt prorsus apud malos et apud bonos. Homo ad praesentiam Divini non corpore vivere potest, et qui vivunt obstipantur columna angelica, quae moderatur influxum Divinum; nam corpus cujusvis hominis non est receptibile Divini, quapropter id moritur et rejicitur. Quod homo ad praesentiam Divini non corpore vivere possit, constare potest a Domini verbis ad Mosen, "Non potes videre facies meas, quia non videbit Me homo et vivet" (Exod. xxxiii. 20);

quapropter Moses, quia videre voluit, positus est in foramine petrae, et obtectus usque dum Dominus praeterivit. Notum etiam fuit antiquis quod homo non possit videre Deum et vivere, ut constat ex Libro Judicum:

"Dixit Manoachus ad uxorem, Moriendo moriemur quia Deum vidimus" (xiii. 22):

et quoque hoc testatum est apud filios Israelis, cum visus est Dominus e monte Sinai, de quo ita apud Mosen:

"Estote parati in diem tertium, quia in die tertio descendet Jehovah in oculis omnis populi super monte Sinai; et circumsepies populum circumcirca, dicendo, Cavete vobis ab ascendendo in montem, et tangendo in extremitate ejus; omnis qui tetigerit montem moriendo morietur;" et quia terror occupavit illos, "dixerunt ad Mosen, Loquere tu nobiscum et audiemus, non autem loquatur nobiscum Deus, ne forte moriamur" (Exod. xix. 11, 12; cap. xx. 16 (B. A. 19)). (Quod per "montem Sinai" significetur caelum ubi Dominus, et quod per "tangere" significetur communicare, transferre et recipere, et quod inde sit quod vetitum sit tangere in extremitate illius montis, videatur in Explicatione super illa capita in Arcanis Caelestibus.) Quod Jehovah visus sit pluribus, de quibus in Verbo, erat quia circumcincti tunc fuerunt columna spirituum, et sic conservati, ut supra dictum est; ita quoque Dominus mihi aliquoties visus est. Alius autem est status spirituum ad praesentiam Divinam quam status hominum: spiritus non mori possunt; quapropter illi, si mali sunt, ad praesentiam Divinam moriuntur morte spirituali, quae qualis est mox dicetur; illi autem qui boni sunt, feruntur in societates ubi sphaera praesentiae Divinae est temperata et accommodata ad receptionem: inde est, quod tres caeli sint, et in quolibet caelo plures societates, et quod qui in superioribus caelis propiores Domino sint, et qui in inferioribus remotiores ab Ipso (de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28, 29-40, 41-50, 206-209). Quid mors spiritualis, qua moriuntur spiritus mali ad praesentiam Divinam, paucis dicetur. Mors spiritualis est aversio et remotio a Domino; cum autem spiritus mali, qui nondum vastati sunt, hoc est, determinati ad suum amorem regnantem, intrant aliquam societatem angelicam, tunc quia Divinum Domini ibi est, cruciantur dire, et se non modo avertunt, sed etiam se dejiciunt in profunda, quo nulla lux caeli intrat, quidam in speluncas petrarum tenebrosas, verbo in inferna (de qua re videantur quae in opere De Caelo et Inferno, n. 54, (1)400, 410, (510,) 525, 527, ostensa sunt.) Haec aversio et remotio a Domino est quae vocatur mors spiritualis; spirituale caeli etiam mortuum apud illos est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church