Apocalypse Explained (Whitehead) n. 791

Previous Number Next Number See English 

791. "Dicentes, Quis similis est bestiae?" Quod significet confessionem quod nihil verius, constat ex nexu antecedentium cum his verbis, ita ex serie rerum; nam in mox antecedentibus dicitur quod "adoraverint draconem qui dedit potestatem bestiae," et quod "adoraverint bestiam," per quae significatur agnitio dogmatis de separatione fidei a vita, quia id firmatum et corroboratum est per inventas conjunctiones cum bonis operibus; tum quoque per ratiocinia, per quae discordantia cum Verbo apparenter summota est (de quibus supra, n. 789, 790 [a]); et quia per id factum est quod falsum appareret sicut verum, ideo dicitur, "Quis similis est bestiae?" Quare per illa verba significatur confessio quod nihil verius, at in sensu genuino quod nihil falsius; haeresis enim ab asseclis creditur veritas, quae a sapientibus videtur falsitas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church