Apocalypse Explained (Whitehead) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. "Et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni."--Quod significet quae revelata e caelo illis qui in bono amoris sunt, constat ex significatione "significavit,' quod sint illa quae in sensu litterae continentia ita significantia illa quae in sensu interno; dicitur enim, "Revelatio quam dedit Deus indicare,... et significavit;" et per quae significavit, intelliguntur illa quae in sensu litterae sunt, quoniam omnia illa significant; et quae significantur sunt quae continentur in sensu interno; sunt enim omnia Verbi significativa spiritualium, quae in sensu interno: ex significatione "mittens per angelum suum," quod sint quae revelata e caelo; "mittere" enim est revelare, et "per angelum" est e caelo. Quod "mittere" sit revelare est quia omne quod e caelo mittitur est revelatio, revelatur enim id quod ibi est, quod est spirituale concernens ecclesiam et ejus statum; sed hoc apud hominem vertitur in naturale, quale est in sensu litterae in Apocalypsi et alibi in Verbo. Quod e caelo venit non aliter sisti potest apud hominem, cadit enim spirituale in suum correspondens naturale dum e spirituali mundo in naturalem: inde est quod Verbum Propheticum tale sit in sensu litterae; et quia tale est, quod in sinu suo sit spirituale, et quod sit Divinum. Quod per "angelum" intelligatur e caelo, est quia id quod angelus loquitur, e caelo est: angelus enim, cum loquitur cum homine talia quae caeli et ecclesiae sunt, non loquitur sicut homo cum homine qui profert ex memoria mandata alterius; sed apud angelum influit continue id quod loquitur, et non in memoriam ejus, sed immediate in intellectum et inde in voces. Inde est quod omnia quae angeli dixerunt prophetis Divina sint, et prorsus nihil ex angelis. Sive dicatur quod revelata sint e caelo, sive ex Domino, idem est, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum, et prorsus nihil quod ex proprio angelorum; sed hoc constare melius potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno (n. 2-12, et n. 254) dicta et ostensa sunt.

[2] Quod dicantur revelata e caelo illis qui in bono amoris sunt, est quia dicitur, "mittens per angelum suum servo suo Johanni," et per "Johannem" repraesentantur et intelliguntur illi qui in bono amoris sunt; per duodecim enim apostolos repraesentati et significati sunt omnes qui in ecclesia, qui in veris ex bono sunt, proinde etiam omnia vera ex bono ex quibus ecclesia, et singillatim per unumquemvis aliquid speciale; ut per "Petrum" fides, per "Jacobum" charitas, et per "Johannem" bonum charitatis seu bonum amoris; et quia Johannes hoc bonum repraesentavit, ideo revelatio illi facta est; nam revelatio e caelo, quae talis, non fieri potest aliis quam qui in bono charitatis seu amoris sunt. Alii quidem possunt audire illa quae e caelo, sed non percipere; solum illis est perceptio spiritualis qui in bono amoris sunt: causa est, quia recipiunt illa non modo auditu sed etiam amore, et recipere amore est recipere plene, quoniam amantur: et qui ita recipiunt, vident illa in suo intellectu; ibi est sensatio visus interni eorum. Quod ita sit, ex multa experientia mihi testatum factum est, et quoque potest multa ratione illustrari; sed eo usque nondum licet exspatiari. Hic modo memorandum est, quod omnia nomina, quae in Verbo, non significent personas, sed res; ut quod "Johannes" significet illos qui in bono amoris sunt, ita abstracte bonum amoris. (Quod omnia nomina in Verbo significent res, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 768, 1888, 4310, 4442, 10329. Quod nomina personarum et locorum in Verbo non intrare possint caelum, sed quod vertantur in res quas significant, n. 1876, 5225, 6516, 10216, 10282, 10432. Quam elegans sensus internus Verbi, tametsi mera nomina, illustratum ab exemplis, n. 1224, 1264, 1888. Quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint et inde significaverint omnia fidei et amoris in complexu, similiter ac duodecim tribus Israelis, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397. Quod "Petrus," "Jacobus," et "Johannes" repraesentaverint et inde significaverint fidem, charitatem, et bonum charitatis in suo ordine, praefat. ad xviii. et xxii. Genes., et n. 3934, (1)8581, 10087.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church