Apocalypse Explained (Whitehead) n. 807

Previous Number Next Number See English 

807. "Mactati a fundatione mundi." Quod significet cujus Divinum in Humano non agnitum est a prima instauratione hujus ecclesiae, constat ex significatione "Agni mactati," seu occisi, quod sit quod non agnitus (de qua supra, n. 315 [a], 328 [a,b]); hic quod non agnitum sit Divinum Ipsius in Humano Ipsius (de qua sequitur); et ex significatione "fundationis mundi," quod sit prima instauratio ecclesiae; per "mundum" enim in Verbo plura significantur, nempe tum mundus in genere, ac ibi tam boni quam mali, tum modo mali qui in mundo sunt, et inde quoque inferna; per "mundum" etiam significatur simile quod per "terram," scilicet ecclesia; quae etiam intelligitur hic per "fundationem mundi," et quoque apud Matthaeum, "Rex dicet illis a dextris.., Venite, benedicti Patris mei, tanquam hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi" (xxv. 34).

[2] Quod non agnoscatur Dominus quando Divinum Ipsius in Humano Ipsius non agnoscitur, est quia tunc non spectatur Dominus ut Deus, sed solum ut homo, qui non salvare potest: at quia usque ex Confessione Athanasiana creditur quod Dominus sit Filius Dei ab aeterno natus, ac Divinum Ipsius aequale Divino Patris, sed usque quia separant Humanum Ipsius a Divino Ipsius, distinguunt Dominum in binas quasi personas, quas vocant naturas, sic ut Dominus sit alius sicut Filius Dei ab aeterno, ac alius sicut filius Mariae; et quia ita distinguunt Dominum, nemo Ipsum adire potest, nisi velit adire Ipsum ut alium sicut Deum, et alium sicut hominem. Talis idea de Domino fuit a prima instauratione ecclesiae, ut constare potest ex scriptis Patrum, et postea a scriptis filiorum eorum.

[3] Quod Dominus in ecclesia a principio ejus ita divisus sit, est quia non intellexerunt Verbum; nam ubi a Domino nominatur Pater, creditum est quod esset Divinum distinctum ab Ipsius Humano; cum tamen manifeste constat apud Matthaeum et apud Lucam quod Dominus conceptus sit ab ipso Divino, quod Pater vocatur, et sic quod ipsum illud Divinum sit in Ipsius Humano, sicut est anima in suo corpore; ac anima et corpus sunt una Persona: et quod mirum est, hoc claris verbis etiam docet Confessio Athanasiana, quae est doctrina de Deo in universo Christiano orbe, et tamen vix aliquis in ea confessione attendit ad illud; quod non attenderint, patuit mihi a multis tam eruditis quam non eruditis post mortem, cum quibus locutus sum, dicentibus quod non id sciverint, sed quod de Filio Dei ab aeterno cogitaverint sicut de Divina Persona supra Humanum Ipsius, assidente ad dextram Patris: tum etiam quod nec attenderint ad illa verba Domini, quod "Pater et Ipse unum sint," tum quod "Pater in Ipso sit, ac Ipse in Patre." Ex his constare potest quod ecclesia non agnoverit Divinum Domini in Humano Ipsius a principio ejus; et quod hoc sit quod significatur per quod "Agnus mactatus sit a fundatione mundi."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church