Apocalypse Explained (Whitehead) n. 813

Previous Number Next Number See English 

813. "Hic est patientia et fides sanctorum." Quod significet quod haec sint per quae tentatio et dein implantatio veri ex bono apud illos qui spirituales fiunt a Domino, constat ex significatione "patientiae sanctorum" (de qua sequitur); et ex significatione fidei, quod sit implantatio veri; et ex significatione "sanctorum," quod sint qui in veris ex bono a Domino (de qua supra, n. 204), ita qui spirituales a Domino fiunt, nam homo per vera ex bono spiritualis fit. Quod fides significet implantationem veri, est quia fides apud hominem est verum corde agnitum, nam nisi agnoscitur corde, non potest esse fides ejus; inde quoque est quod in Veteri Testamento nullibi dicatur fides, sed loco ejus veritas: immo antiqui, apud quos ecclesia fuit, prorsus non sciverunt quod fides aliud esset quam verum; dixerunt quidem quod crederent in Deum, sed per id intellexerunt tam scire et intelligere vera, quam velle et facere illa, et hoc a Domino: inde patet quod fides significet implantationem veri.

[2] Quod "patientia sanctorum" significet tentationem fidelium, seu illorum qui spirituales fiunt a Domino, est quia "patientia" {1}significat patientiam spiritualem, quae est patientia in sustinendis tentationibus; et illi in ea patientia sunt qui apud se pugnant contra falsa quae insunt et adhaerent dogmati de sola fide, confirmant enim illam per ratiocinia ex naturali homine, tum ex Verbo sinistre applicato et sic falsificato; tentationes quas illi sustinent, dum pugnant contra falsa, {2}intelliguntur per "patientiam."

[3] Simile significatur per "patientiam" apud Lucam, "Trademini..a parentibus et fratribus, ac cognatis et amicis; morti etiam dabunt ex vobis; immo eritis odio habiti ab omnibus propter nomen meum:....in patientia vestra possidete animas vestras" (xxi. 16, 17, 19):

haec de ultimo tempore ecclesiae, quando judicium; tentationes, quas tunc subituri sunt fideles propter vera, {3}describuntur per quod "tradentur a patribus, fratribus, "cognatis et amicis," et quod "morti dabuntur," tum quod "odio habiti erunt propter nomen Domini;" per "parentes," "fratres," "cognatos" et "amicos" intelliguntur qui ab eadem ecclesia sunt, sed in malis et falsis; quod tentationes subituri sint, intelligitur per "morti tradi" et "odio haberi:" inde nunc per "In patientia vestra {4}possidete "animas," significatur vitam veri inter falsa conservare; per "animam" significatur vita veri.

[4] Similiter apud eundem, "Qui in terra bona seminati sunt, hi sunt qui in corde simplici et bono audiunt verbum, retinent, et fructum faciunt in patientia" (viii. 15):

"fructum facere in patientia" significat vera ac bona facere, tametsi inter falsa et mala, hoc est, inter illos qui in falsis et malis sunt, vivunt. Patientia Domini in tentationibus, quas prae omnibus gravissimas sustinuit, describitur his verbis, apud Esaiam, "Exactionem sustinuit, idemque afflictus est, non tamen aperuit os suum, sicut agnus" (liii. 7):

"exactionem sustinere" significat tentationes; "afflictus esse" significat gravitatem earum; "non aperire os suum" significat patientiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church