Apocalypse Explained (Whitehead) n. 815

Previous Number Next Number See English 

815. [Vers. 11.] "Et vidi aliam bestiam ascendentem e terra." Quod significet confirmationes ex sensu litterae Verbi pro fide separata a vita, et inde falsificatione veri ecclesiae, constat ex significatione "duarum bestiarum" de quibus in hoc capite, quod sint quae confirmant illa quae per "draconem" significantur; per "draconem" enim significatur imprimis sola fides (videatur supra, n. 714); et per "bestiam ex mari ascendentem" significantur ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita (videatur etiam supra, n. 774); per hanc itaque "bestiam" significantur confirmationes ex sensu litterae Verbi pro fide separata a vita, et inde falsificationes veri ecclesiae: quod "draco" per has binas "bestias" ulterius describatur, patet ex vers. 2, 4, 11, hujus capitis. Sunt etiam duo, per quae dogma aliquod haereticum potest confirmari; nempe, sunt ratiocinia ex naturali homine, et sunt confirmationes ex sensu litterae Verbi; haec duo itaque per duas has "bestias" significantur. Quod per "priorem bestiam" significentur ratiocinia ex naturali homine, est quia per "mare," ex quo ascendit illa bestia, significatur naturale hominis; quod autem per hanc "bestiam" significentur confirmationes ex Verbi sensu litterae, est quia per "terram," e qua ascendit, significatur ecclesia ubi est Verbum: quod {1}falsificationes Verbi etiam per hanc "bestiam" significentur, est quia Verbum nusquam potest confirmare dogma falsum, nisi falsificetur: omnia enim Verbi sunt vera; quare omnia vera possunt ex Verbo confirmari, et neutiquam falsa, ut manifeste constare potesta supradictis, et quoque a sequentibus in hoc capite.

[2] Quoniam supra (n. 785) e Verbo allata sunt loca ubi "opera," "facta," "operari" et "facere" dicuntur, velim hic afferre loca ubi "fides" et "credere" nominantur, sed modo loca ex Evangelistis, non autem ex Epistolis Apostolorum; causa quod solum ex Evangelistis, est quia ibi sunt Ipsius Domini verba, quae omnia in se sensum spiritualem recondunt, per quem immediata communicatio cum caelo datur; Apostolorum autem scriptis non talis sensus inest; sunt usque libri utiles ecclesiae.

[3] Loca ubi "fides" et "credere" in Verbo dicuntur, sunt sequentia: Apud Matthaeum, Venit centurio ad Dominum, dicens, "Domine, non sum idoneus ut sub tectum meum subeas, sed tantum dic verbum, et sanabitur puer meus. ....Audiens..Jesus admiratus est, et dixit sequentibus Se, Amen dico vobis, non in Israele tantam fidem inveni:....et dixit centurioni, Vade, et sicut credidisti, fiat tibi, et sanatus est puer ejus in hora illa" (viii. 8, 10, 13):

quod Dominus hunc et reliquos sanaverit secundum fidem eorum, erat causa, quia primum et primarium ecclesiae instaurandae erat ut crederent Dominum esse Deum omnipotentem; nam absque illa fide non aliqua ecclesia potuit instaurari; erat enim Dominus Deus caeli et Deus terrae, cum quo non datur aliqua conjunctio quam per agnitionem Divinitatis Ipsius, quae agnitio est fides: quod centurio agnoverit Dominum pro Deo omnipotente, patet; dixite enim, "Non sum idoneus ut sub tectum meum subeas, sed tantum dic verbum, et sanabitur puer meus."

[4] Apud eundem, "Mulier profluvio sanguinis laborans..., tetigit fimbriam indumenti" Jesu, "nam dixit in se ipsa, Si modo tetigero indumentum Ipsius, sanabor; Jesus..conversus illam videns, dixit, Filia, confide; fides tua te salvam fecit: et sanata est in hora illa" (ix. 20-22):

apud eundem, "Obtulerunt paralyticum super lecto jacentem; videns Jesus..fidem eorum, dixit paralytico, Confide,..remissa sunt..peccata tua;....surgens tolle lectum tuum et abi in domum tuam" (ix. 2-7; Luc. v. 19-25):

apud eundem, "Duo caeci clamantes et dicentes, Miserere nostri, fili Davidis:....dixit illis Jesus, Creditisne quod possim hoc facere? Dicunt illi, Immo Domine; tunc tetigit oculos illorum, dicens, Juxta fidem vestram fiet vobis; et aperti sunt eorum oculi" (ix. 27-29 [, 30]):

per hanc fidem, per quam sanati fuerunt aegroti, non intelligitur alia fides quam quae vocatur historica, quae etiam eo tempore fuit miraculosa; quapropter multi per eam fidem eo tempore miracula fecerunt: fides erat quod Dominus esset omnipotens, quia ex Se potuit miracula facere; quare etiam admisit in Se adorationes, secus ac prophetae Veteris Testamenti, qui non adorati sunt. Sed haec fides historica omnino praecedet, antequam eadem fit salvifica; nam tunc fides historica apud hominem fit salvifica, quando homo vera ex Verbo addiscit, et secundum illa vivit.

[5] Apud eundem, Mulier Cananaea, cujus filia a daemonio agitata fuit, "venit et adoravit" Jesum, "dicens, Domine adjuva me;....dixit illi Jesus,..Magna est fides tua, fiat tibi sicut vis; et sanata est filia ejus" (xv. 22-28) apud Johannem, "Regius, cujus filius aegrotabat" rogabat Jesum, ut sanaret filium suum antequam moreretur; "dixit illi Jesus, Abi, filius tuus vivit; et credidit homo verbo quod dixit illi Jesus:...et servi occurrerunt illi,...dicentes, Filius tuus vivit;....ideo credidit ille, et tota domus ejus" (iv. 46-53):

apud eundem, Jesus inveniens caecum natum, quem sanavit, dixit illi, "Tune credis in Filium Dei? Respondit ille et dixit, Quis est, Domine, ut credam in Illum? Dixit illi.., Et vidisti Ipsum, et qui loquitur tecum Ipse est. Ille..dixit, Credo, Domine, et adoravit Ipsum" (ix. 35-38):

apud Lucam, Jesus dixit ad archisynagogum, cujus filia mortua est, "Ne timeto, crede modo, tum servabitur;" et resuscitata est filia (viii. 50, 55):

apud eundem, Unus ex decem leprosis a Domino sanatis, reversus, qui erat Samarita, cecidit super faciem suam, ad pedes Jesu, "et dixit illi" Jesus, "Surge, abi, fides tua sanum te fecit" (xvii. [15, 16,] 19):

apud eundem, Jesus ad caecum dixit, "Fides tua salvum te fecit, et extemplo videre potuit" (xviii. 42, 43):

apud Marcum, Jesus dixit ad discipulos, cum non sanare potuerunt alicujus filiam habentem spiritum mutum; cui Jesus dixit, "Si possis credere, omnia possibilia sunt credenti:..exclamans pater pueri cum lachrymis dixit, Credo Domine; juva meam incredulitatem;" et sanatus est (ix. 17, 23, 24). Quod fides in Dominum sanaverit illos, erant tres causae: prima, quod agnoverint Divinam Ipsius omnipotentiam, et quod esset Deus: secunda erat, quia fides est agnitio, et ex agnitione intuitio; ac omnis intuitio ex agnitione sistit alium sibi praesentem, quod in mundo spirituali commune est; hic itaque intuitio ex agnitione omnipotentiae Domini, quae erat ex qua primum intuituri Dominum erant, quum nova ab Ipso ecclesia institueretur; inde constare potest quid per fidem ibi intelligitur: tertia causa erat, quod omnes morbi, quos Dominus sanavit, repraesentaverint et inde significaverint morbos spirituales morbis illis naturalibus correspondentes; ac morbi spirituales non possunt sanari nisi quam a Domino, et quidem per intuitionem in Divinam Ipsius omnipotentiam, ac per paenitentiam vitae; quare etiam aliquoties dixit, "Remissa sunt tibi peccata, abi et non pecca amplius;" haec fides etiam per fidem hanc miraculosam repraesentabatur et significabatur; sed fides, per quam a Domino sanantur morbi spirituales, non datur nisi quam per vera ex Verbo, et per vitam secundum illa; ipsa vera et vita secundum illa faciunt quale fidei: sed de hac plura in sequentibus:

[6] Apud Johannem, Dicit soror Lazari jam dum mortui, "Domine jam olet;...dicit illi Jesus, Nonne dixeram tibi, [quod] si crederes, visura esses gloriam Dei?" (xi. 39, 40:) apud Lucam, Jesus dixit mulieri peccatrici, quae madefecit lachrymis pedes Ipsius, et capillis capitis abstersit, et osculata pedes, quos etiam oleo unxit,...."Remissa sunt tibi peccata tua,....fides tua te salvam facit, abi in pacem" (vii. 38, 48, 50):

ex his quoque patet quod fides omnipotentiae Domini sanaverit illos, et quoque quod eadem fides remiserit, hoc est, removerit, peccata; causa erat, quia mulier illa non solum fidem Divinae omnipotentiae de Domino habuit, sed etiam Ipsum amavit, nam osculata est pedes Ipsius; quare dixit Dominus, "Remissa sunt tibi peccata tua, fides tua te salvam facit;" fides enim sistit Divinum Domini sibi praesens, et amor conjungit; potest enim Dominus praesens sisti sed non conjungi; inde patet quod fides ex amore salvet.

[7] [Et alibi,] Jesus dixit discipulis in navi, "Quare timidi estis, exiguae fidei homines? Tunc erexit Se, et reprehendit ventum et mare, et facta est tranquillitas magna" (Matth. viii. 26; Marc. iv. 39-41; Luc. viii. 24, 25):

Petrus ex jussu Domini descendit e navi, et ambulavit super aquis; verum cum veniret ventus fortis, "extimuit, et incipiens demergi clamavit,..Domine, serva me; Jesus..statim apprehendens manum ejus, dixit.., Exiguae fidei homo, quare dubitabas?" (Matth. xiv. 28-31:) Quum discipuli non potuerunt sanare lunaticum, Jesus dixit illis, "Generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum?" et Jesus sanavit eum; et dixit ad discipulos quod non potuerint sanare eum, propter incredulitatem eorum (Matth. xvii. 14, seq.):

Jesus venit in patriam suam, et ibi "scandalizati sunt in Ipsum; et Jesus dixit.., Non est propheta minus honoratus quam in patria sua, et in domo sua; ideo non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum" (Matth. xiii. 57, 58):

quod Dominus vocaverit discipulos "homines exiguae fidei," cum non potuerunt miracula in nomine Ipsius facere, et quod non potuerit miracula facere in patria sua propter incredulitatem eorum, erat causa, quia discipuli quidem credebant Dominum esse Messiam seu Christum, tum Filium Dei, et Prophetam, de quo scriptum est in Verbo, sed usque nondum crediderunt Ipsum Deum omnipotentem, et quod Jehovah Pater esset in Ipso; et tamen quatenus crediderunt Ipsum hominem, et non simul Deum, non potuit Divinum Ipsius, cui omnipotentia est, sisti discipulis praesens per fidem: fides enim sistit Dominum praesentem, ut supra dictum est; sed fides in Dominum ut hominem solum, non sistit omnipotentiam Divinam Ipsius praesentem; quae etiam causa est, quod non salvari possint qui hodie in mundo solum spectant ad humanum Ipsius, et non simul ad Divinum Ipsius, ut faciunt Sociniani et Ariani.

[8] Ex simili causa fuit quod Dominus non potuerit miracula facere in patria sua, quia ibi viderunt Ipsum ab infantia sicut alium hominem; quare non potuerunt isti ideae adjicere ideam Divinitatis; et quando haec non adest, quidem Dominus est praesens sed non cum Divina omnipotentia in homine, nam fides sistit Dominum praesentem in homine secundum quale perceptionis de Ipso; reliqua homo non agnoscit et sic rejicit; ut enim Dominus aliquid operetur per fidem apud hominem, erit praesentia Divini Domini in homine, et non extra illum.

[9] Apud Johannem, "Multi..de turba crediderunt in" Jesum, "et dixerunt, quod Christus quando venerit, numquid plura signa is faceret, quam quae Hic fecit?" (vii. 31:) apud Marcum, "Signa..credentes haec sequentur; in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, etiamsi letale quid biberint, non illis nocebit; super infirmos imponent manus, et bene habebunt:....illi..exeuntes praedicarunt ubique, Domino cooperante et verbum confirmante per subsequentia signa" (xvi. 17-20). Quod fides miraculosa, et non salvifica sit, quae ibi intelligitur, constare etiam potest ex eo, quod Judaica gens solum crediderit in Jehovam propter miracula; erant enim externi homines, et hi solum ad cultum Divinum per externa quae animos percellunt, qualia sunt miracula, moventur. Etiam miraculosa fides erat prima fides apud illos apud quos nova ecclesia instauranda erat: etiam illa fides est prima fides apud omnes in Christiano orbe hodie; quare miracula a Domino facta, descripta sunt, et quoque praedicantur: nam fides prima apud omnes est fides historica, quae postea fit salvifica quando homo per vitam fit spiritualis; nam omnium primo credendum est quod Dominus sit Deus caeli et terrae, ac quod sit omnipotens, omnipraesens, omnisciens, infinitus, ac unus cum Patre; haec scienda sunt, et quatenus modo sciuntur, sunt historica, et fides historica sistit Dominum praesentem, est enim illa fides intuitio Domini ex quali Divinitatis Ipsius; sed usque illa fides non salvat, priusquam homo vivit vitam fidei, quae est charitas; nam tunc vult et facit quae credit, ac velle et facere est amoris, et amor conjungit Ipsum quem fides sistit praesentem. Quid miracula illa, quae discipuli facturi erant, et quae ab illis facta sunt initio Ecclesiae Christianae, ut quod "daemonia ejicerent," "linguis novis loquerentur," et plura, significaverunt, videatur supra (n. 706 [c]).

[10] Apud Matthaeum, "Jesus dixit,....Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi illuc, tunc transibit, et nihil impossibile erit vobis" (xvii. 14-20):

apud Marcum, "Habete fidem Dei; amen..dico vobis, quod quicunque dixerit monti huic, Tollere,..projice te in mare, nec dubitaverit corde suo, sed crediderit quod quae dicit futura sint, fiet illi quod dixerit: propterea dico vobis, omnia quaecunque precantes petitis, credite quod accepturi sitis, tunc fiet vobis" (xi. 22-24):

apud Matthaeum, "Jesus dixit" discipulis..."Si habueritis fidem, et non dubitaveritis, non tantum id quod in ficu factum est facietis: sed etiam si monti huic dixeritis, Tollere,..projice te in mare [, fiet]; immo omnia quae petieritis...credentes" in Me, "accipietis" (xxi. 21, 22):

apud Lucam, "Si habeatis fidem sicut granum sinapis, et dixeritis sycomoro huic, Eradicare et plantare in mari, utique obediet vobis" (xvii. 6). Quod haec aliter intelligenda sint quam secundum verba, constare potest ex eo, quod dictum sit ad discipulos, "Si fidem haberent sicut granum sinapis, quod montem et sycomorum potuissent loco suo evellere et projicere in mare," tum quod "omnia quae peterent accepturi essent;" cum tamen non ex Divino ordine est ut quisque acciperet quod petit, si modo fidem haberet; tum quod evellerent montem et arborem ex suo loco, et projicerent in mare: sed per "fidem" hic intelligitur fides a Domino; quare etiam vocatur "fides Dei;" et qui in fide a Domino est, nihil aliud petit quam quod regno Domini et sibi ad salutem conducit; reliqua non vult; dicit enim corde, Cur petenda quae non talis usus sunt? Quare non potest aliquam fidem Dei seu fidem a Domino habere in petendo quam quod a Domino ei petere datur. Immo angelis caeli impossibile est aliud velle, ita aliud petere; si aliud, non possunt fidem habere quod accepturi sunt. Quod Dominus comparaverit talem fidem valori et potentiae projiciendi montem aut sycomorum in mare, erat quia Dominus hic ut alibi locutus est per correspondentias; quare illa verba etiam spiritualiter intelligenda sunt: per "montem" enim significatur amor sui et mundi, ita amor mali; et per "sycomorum" significatur fides illius amoris, quae est fides falsi ex malo; et per "mare" significatur infernum; quare per "montem evellere et projicere in mare per fidem Dei," significatur amores illos, qui in se diabolici sunt, ejicere in infernum, similiter fidem falsi ex malo; hoc fit per fidem a Domino. Quod comparatio valoris et potentiae fidei a Domino facta sit cum evulsione et projectione montis et sycomori, est etiam quia in mundo spirituali actualiter ita fit: amores illi mali quandoque ibi apparent sicut montes, ac fides falsi ex malo sicut sycomorus, ac utrumque ab angelo per fidem a Domino potest eradicari et projici in infernum. (Quod per "montem" significetur amor in Dominum, ac in opposito sensu amor sui, videatur supra, n. 405, 510: et quod "ficus" aut "sycomorus" significet naturalem hominem quoad bona et vera ibi, ac in opposito sensu eundem quoad mala et falsa, supra, n. 403.)

[11] Haec de fide miraculosa. Sequuntur nunc loca ex Evangelistis de fide salvifica, quae est fides veri ex amore in Dominum: Apud Johannem, "Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat sed habeat vitam aeternam. Adeo namque dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. ....Qui credit in Ipsum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen unigeniti Filii Dei" (iii. 14-19):

apud eundem, "Pater amat Filium, et omnia dedit in manum Ipsius; qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui Vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illum" (iii. 35, 36):

apud eundem, "Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris" (viii. 24):

apud eundem, "Dixerunt..ad" Jesum, "Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondens Jesus dixit, Hoc est opus Dei, ut credatis in Ipsum quem misit" Pater. ...."Ego sum panis vitae; qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam. ....Haec..est voluntas Ipsius qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et resuscitem illum in extremo die. ....Non Patrem vidit quis, nisi qui est apud {1}Deum, Hic vidit Patrem: amen..dico vobis, qui credit in Me, habet vitam aeternam: Ego sum panis vitae" (vi. {2}28, 29, 35, 40, 46-48):

apud eundem, Jesus dixit, "Qui verbum meum audit, et credit Ipsi qui misit Me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transcendet e morte in vitam: amen..dico vobis, quod veniet hora,...quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent: quemadmodum..Pater vitam habet in Se Ipso, ita dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (v. 24-26):

apud eundem, "Jesus clamavit, dicens, Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit scriptura, flumina e Ventre illius fluent aquae viventis: haec..dixit de spiritu, quem accepturi erant, credentes in Ipsum" (vii. 37-39):

apud eundem, "Jesus..dixit, Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet; omnis vero qui vivit, et credit in Me, non morietur in aeternum" (xi. 25-27):

apud eundem, "Jesus..clamavit et dixit, Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum qui misit Me. ....Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat: et si quis audiverit mea verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum;....qui spernit Me, et non accipit mea verba, habet qui judicet illum, verbum, quod locutus sum,..judicabit illum extremo die" (xii. 44-48):

apud eundem, "Quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis" (xii. 36):

apud eundem, "Non turbator cor vestrum; credite in Deum, et credite in Me" (xiv. 1):

apud eundem, "Quotquot..receperunt" Jesum, "dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius" (i. 12):

apud eundem, "Multi crediderunt in nomen Ipsius, videntes signa Ipsius" (ii. 23):

apud eundem, "Haec..scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius" (xx. 31):

apud Marcum, Jesus dixit discipulis, "Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvabitur; qui vero non crediderit, condemnabitur" (xvi. 15, 16):

in his et in aliis locis describitur fides salvifica, quod credendum sit in Dominum, et quod credere in Ipsum sit etiam credere in Patrem, quia Ipse et Pater unum sunt. Per "credere in Dominum" significatur non modo adorare et colere Ipsum, sed etiam vivere ab Ipso; et vivitur ab Ipso cum vivitur secundum Verbum, quod ab Ipso; quare "credere in Ipsum" est credere quod Ipse regeneret hominem, et quod regeneratis ab Ipso det vitam aeternam.

[12] Simile quod per "credere in Ipsum" significatur per "credere in nomen Ipsius;" "nomen" enim Domini significat omne quale fidei et amoris, per quod Ipse colendus est, et per quod homo ab Ipso salvatur: causa, quod id per "nomen Ipsius" significetur, est quia non alia nomina dantur personis in mundo spirituali, quam secundum quale affectionis et vitae eorum; unde quisque cognoscitur, qualis est, ex solo nomine ejus; inde cum nomen ejus enuntiatur, ac amatur id quale quod intelligitur per nomen, tunc sistitur ille praesens, et conjunguntur sicut socii aut fratres: quale autem Domini est omne fidei et amoris per quod homo ab Ipso salvatur, nam id quale est essentia procedens ab Ipso; quare cum cogitatur id quale, tunc sistitur Dominus praesens apud illum, et cum amatur id quale, tunc conjungitur ei Dominus; inde est, quod qui credunt in nomen Ipsius vitam aeternam habeant. Inde patet quam necessarium sit homini scire quale fidei et amoris, quod est "nomen Domini," tum amare illud quale, quod fit per facere illa quae a Domino praecepta sunt. Etiam nomina "Jesus" et "Christus" involvunt id quale, nam Jesus significat salvationem, et Christus seu Messias significat Divinum Verum, quod est omne fidei et amoris quoad cognitiones, doctrinam et vitam; inde cum nominantur illa nomina, quale eorum cogitandum est, et secundum id vivendum. Hoc intelligitur per verba Domini apud Matthaeum, Jesus dixit, "Si duo ex vobis consenserint in nomine meo super terra de omni re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in caelis est; ubi enim sunt duo aut tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (xviii. 19, 20). Est quidem praesentia Domini apud omnes, et quoque amor erga omnes; sed usque non potest homo duci et salvari a Domino quam secundum receptionem Domini in homine per fidem et amorem in Ipsum.

[13] Ex his patet quam necessarium est homini scire quale fidei et amoris, quod est nomen Domini; tum amare illud quale, nam Dominus non amatur nisi quam per quale suum. Quod Dominus adeundus sit, et secundum quale fidei et amoris, quod praescribitur in Verbo, colendus sit, et non Pater, Ipse Dominus docet, dicens, Quod nemo Patrem viderit unquam, sed quod Filius exponat [(Joh. i. 18)];

Tum quod nemo veniat ad Patrem, nisi per Ipsum [(Joh. xiv. 6)];

Ut et quia Pater et Ipse unum sunt [(Joh. x. 30)]:

quare "adire Patrem," et non Ipsum, est ex uno duos facere, et sic colere illud Divinum extra Dominum quod in Ipso est; per quod etiam perit homini idea Divinitatis de Domino: ex his iterum patet veritas, Quod qui credit in Filium, vitam aeternam habeat [(Joh. iii. 36)].

[14] Quod credere in Dominum sit credere in Patrem, etiam docet Ipse Dominus apud Johannem, "Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum qui misit Me; et qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me" (xii. 44, 45):

per haec intelligitur, quod qui credit in Dominum non credat in Ipsum separatum a Patre, sed etiam in Patrem; quare adjicitur, "Qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me." Tum alibi apud Johannem, "Credite in Deum,..credite in Me" ({1}xiv. 1);

apud eundem, Philippe, "nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me?....Credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me:....amen..dico vobis, qui credit in Me, opera quae Ego facio, ille etiam faciet,....quia Ego ad Patrem meum abeo" (xiv. 10-12);

apud eundem, "In ista die in nomine meo petetis; et non dico vobis quod Ego petiturus sim Patrem pro vobis; Ipse..Pater amat vos, quod vos Me amaveritis et credideritis quod Ego a Deo exiverim; exivi a Patre, et veni in mundum,...et vado ad Patrem: dicunt..discipuli,....In hoc credimus quod a Deo exiveris" (xvi. 26-28, [29,] 30):

"exire a Patre" significat conceptum ab Ipso; et "vadere ad Patrem" significat plenarie uniri Ipsi;

quod "exire a Patre" sit quod conceptus sit ab Ipso, constat manifeste a conceptione Ipsius (Apud Matthaeum, cap. i. 18-25; et apud Lucam, cap. i. 34, 35);

et quod "vadere ad Patrem" sit plenarie uniri Ipsi, patet a glorificatione Ipsius Humani per passionem crucis (de qua prius); quare dicit, quod "In ista die in nomine meo petetis," et non amplius in nomine Patris.

[15] Apud eundem, Jesus dixit ad Thomam, "Quia vidisti Me,..credidisti; beati qui non vident et credunt:"...."et dixit Thomas.., Domine mi, et Deus mi" (Joh. xx. 29, 28):

quia Dominus nunc plene unitus fuit Ipso Divino quod "Pater" vocatur, ideo Thomas vocat Ipsum suum Dominum, et suum Deum. Similiter alibi apud eundem, "Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vosne dicitis, quod blasphemes, quia dixi, Filius Dei sum? Si non facio opera Patris mei, ne credite Mihi; [si vero facio,] si utique Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quod Pater in Me, et Ego in Patre" (x. 36-38). Quod Judaei non crediderint, patet Apud Johannem, cap. v. 14-47; cap. x. 24-26; cap. xii. 37-49: Matth. xxi. 31, 32:

causa incredulitatis eorum fuit, quia voluerunt Messiam qui evecturus esset illos in gloriam super omnes gentes in mundo; et quia prorsus naturales fuerunt, et non spirituales; et quia Verbum, imprimis ubi agitur de Domino et quoque de ipsis, falsificaverunt: quod ideo non crediderint, patet a fide Judaeorum etiam hodie; qui prorsus naturales sunt, illi vix aliquid sciunt ac volunt scire de regno Domini in caelis. Quod nec hodie in Christiano orbe credituri sint quod Dominus sit unus cum Patre, et inde Deus caeli et Deus terrae, intelligitur per Domini verba apud Lucam, "Filius hominis veniens, num inveniet fidem super terra?" (xviii. 8:) sed de hac re, volente Domino, alibi plura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church