Apocalypse Explained (Whitehead) n. 844

Previous Number Next Number See English 

844. [Vers. 18.] "Hic est sapientia." Quod significet quod haec in omni complexu sit eorum doctrina, quae reputatur pro sapientia, tametsi est insania, constat ex significatione "Hic est sapientia," quod sit quod omnia illa, quae de dracone et de binis ejus bestiis dicta sunt, sit doctrina eorum qui fidem separaverunt a vita, quae tamen non est sapientia, sicut reputatur, sed insania; quod haec intelligantur per "Hic est sapientia," sequitur ex mox praecedentibus, quod "nemo possit {1}emere et vendere, si non haberet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus," per quae significatur quod non aliquis disceret aut doceret aliud quam quod agnitum et inde in doctrina receptum est: exinde concludi potest quod per "sapientiam" hic intelligatur sapientia in oculis illorum, quae tamen est insania illis visa sicut sapientia. Quod insania intelligatur per "sapientiam," est quia illi qui in falsis sunt, credunt quod prae aliis sapientes sint quando falsa sua confirmaverunt: similiter faciunt mali, quando in malis suis sunt, et excogitant artes per quas malefaciunt bonis; tunc videntur sibi ingeniosi, immo sapientes prae aliis, cum tamen tunc coram oculis angelorum apparent vesani; inde nunc est quod insania illorum quia in falsis sunt, in Verbo etiam dicatur "sapientia" et "intelligentia;" ut in sequentibus his locis, Domine Deus, "Abscondisti haec sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea infantibus" (Matth. xi. 25; Luc. x. 21);

"Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus" (Esai. v. 21);

"Visitabo super fructum superbiae cordis regis Aschuris, et super decus altitudinis oculorum ejus, ideo quia dixit, In virtute manus meae feci, et per sapientiam meam, quia intelligens fui" (Esai. x. 12, 13);

"Certe stulti principes Zoanis, sapientes consiliariorum Pharaonis;...quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego" (Esai. xix. 11);

Peribit sapientia sapientum.., ac intelligentia intelligentium..se occultabit" (Esai. xxix. 14);

"Rejicit sapientes retro" (Esai. xliv. 25);

"Gladie....contra habitatores Babelis, et contra principes ejus, et contra sapientes ejus" (Jerem. l. 35). Inde est Quod magi in Babele et alibi dicti fuerint sapientes (ut Dan. ii. 48). Ex his patet quod "sapientia" in Verbo etiam dicatur de non sapientibus, et quoque de illis qui ex falsis insaniunt; similiter quod illis tribuantur diademata (ut draconi, Apoc. xii. 3; et ejus bestiae, in hujus capitis versu 1); et quod de muliere insidente bestiae coccineae, dicatur, Quod fuerit amicta purpura et cocco, inaurata auro, ornata lapidibus pretiosis ac margaritis (Apoc. xvii. 4):

similiter quod mali dicantur "fortes" et "potentes" cum tamen nihil minus quam fortes et potentes sunt (de qua re videatur supra, n. 783).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church