Apocalypse Explained (Whitehead) n. 864

Previous Number Next Number See English 

864. "Hi sunt qui sequentes Agnum quocunque vadit." Quod significet qui adjuncti Domino per agnitionem Divini Humani Ipsius, et per vitam secundum praecepta Ipsius, constat ex significatione "Agni," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum (de qua supra, n. 314); ex significatione "sequi Ipsum quocunque vadit," quod sit agnoscere Divinum Ipsius, et facere praecepta Ipsius. Per "sequi Dominum" simile significatur quod per "ire" et "ambulare post Ipsum;" quod "ire," et "ambulare" post Dominum significet agnoscere, obedire, facere et vivere ab Ipso et cum Ipso, videatur supra (n. 787). Causa quod illa per "sequi Dominum" significentur, est quia nemo potest sequi Dominum a se, sed ab Ipso Domino; Dominus enim trahit hominem post Se, qui ex libero vult sequi; at non potest trahere aliquem qui non vult sequi Ipsum; Dominus enim operatur hoc apud illum, sicut homo sequeretur Ipsum a semet, ita in ejus liberum influit, et hoc facit propter receptionem ac implantationem veri et boni apud illum, et inde reformationem et regenerationem; nam nisi appareret homini sequi Dominum sicut a se, hoc est, agnoscere Divinum Ipsius et facere praecepta Ipsius sicut a se, nulla foret appropriatio et conjunctio, et inde nulla reformatio et regeneratio; omne enim intrat hominem, et fit sicut ejus, quod ex libero, hoc est, sicut ex se, recipit, sive cogitet et loquatur, [sive] sicut ex se velit et faciat: sed usque tamen homo credere debet, sicut res in se est, quod non id ex se faciat, sed ex Domino; quare non dicitur quod facturus sit a se, sed sicut a se. Causa quod ita sit, est quoque quia homo non percipit operationem Domini in ejus voluntatem et inde cogitationem; homo enim non scit aliquid de sua conjunctione cum angelis; quare putat quod quicquid vult et cogitat, a se velit et cogitet; quare non potest aliter scire quam sicut id fiat a se; cum tamen omne bonum influit, tam quod cogitat, quam quod vult et inde facit; et quia hoc novit ex doctrina ecclesiae, nempe quod omne bonum sit a Deo, ideo credere debet quod non faciat bonum a se, tametsi id facit sicut a se. Ita intelligitur quod Dominus docuit apud Marcum, "Ita se habet regnum Dei, quemadmodum si homo projicit semen super terram, dormiat dein, et surgat noctu et die; semen vero germinet et crescat, dum nescit ipse" (iv. 26, 27);

et apud Johannem, "Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (iii. 27);

et apud eundem, "Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam" (xv. 5).

[2] Quod agnoscere Divinum Humanum Domini, et facere praecepta Ipsius, sit sequi Ipsum, est quia non alii possunt conjuncti esse Domino; quod quisque conjungatur Domino secundum agnitionem et confessionem Ipsius ex corde, et secundum vitam, constare potest ex eo, quod omnes angeli caeli non aliud Divinum agnoscant quam Divinum Domini, et quod omnes angeli caelorum vivant secundum leges ordinis, quae sunt praecepta Ipsius, hoc est, vivant in Divino quod procedit a Domino, quod vocatur Divinum Verum: quia ita vivunt, in caelesti aura seu in caelesti aethere vivunt, in quem nemo potest admitti nisi qui in vita a Domino est; si alius intraret in illum aetherem, foret sicut mures immissi in siphonem e quo exantlatus est aer.

[3] Ex his constare potest quid per "sequi Dominum quocunque vadit" in sensu spirituali significatur. Simile significatur per "sequi Ipsum" in sequentibus locis: Ut apud Johannem, Jesus dixit, "Ego sum lux mundi: qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (viii. 12):

"Ego sum lux mundi," significat quod sit Ipsum Divinum Verum; "qui Me sequitur," significat qui Divinum Ipsius agnoscit, et facit praecepta Ipsius; "non ambulabit in tenebris," significat quod non in falsis erit; "sed habebit lucem vitae," significat quod in Divinis veris, quae hominem vitam aeternam docent, et ad caelum ducunt: quod ibi [per] "sequi Dominum" non intelligatur sequi Ipsum, sed agnoscere Divinum Ipsius, et obedire Ipsi, patet.

[4] Apud eundem, Pastor ovium "quando proprias oves eduxerit, coram illis incedit, et oves Ipsum sequuntur, quia sciunt vocem Ipsius; alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non sciunt alienorum vocem: oves meae vocem meam audiunt, et Ego cognosco eas, et sequuntur Me" (x. 4, 5, 27):

etiam hic per "sequi Dominum" intelligitur agnoscere Divinum Ipsius et obedire Ipsi, nam dicitur quod "incedat coram propriis ovibus, et oves Ipsum sequuntur, et sciunt et audiunt vocem Ipsius;" "scire et audire vocem Domini" significat facere praecepta Ipsius.

[5] Apud Evangelistas, "Quicunque voluerit post Me venire, abnegato se ipsum,...et sequitor Me" (Matth. xvi. 24; Marc. viii. 34; Luc. ix. 23):

quod "ire post Dominum," et "sequi Ipsum," sit abnegare se, patet; et abnegare se est non duci a semet sed a Domino; ac abnegat se qui fugit et aversatur mala quia peccata, sunt; quae cum homo aversatur, ducitur a Domino, nam is facit praecepta Ipsius non a se sed a Domino. Similia significantur per "sequi Dominum" etiam alibi (Ut Matth. xix. 21, 28: Marc. ii. 14, 15; cap. iii. 7, 8; cap. x. 21, 28, 29: Luc. xviii. 22, 28: Joh. xii. 26; cap. xiii. 36, 37; cap. xxi. 19-22).

[6] Ex his constare potest quod "sequi Dominum" sit duci ab Ipso, et non a semet; et nemo alius potest duci a Domino quam qui non ducitur a semet, et quisque ducitur a semet qui non fugit mala quia contra Verbum ac ita contra Deum sunt, proinde quia peccata sunt, et ex inferno. {1}Omnis qui mala non ita fugit et aversatur, is ducitur a semet; causa est, quia malum, quod homini ex hereditario inest, facit vitam ejus, quia id est ejus proprium; et homo antequam illa remota sunt, ex illis omnia facit, ita ex se. Aliter vero, quando mala remota sunt, quod fit dum fugit illa quia infernalia sunt; tunc intrat Dominus cum veris et bonis e caelo, ac ducit illum. Primaria causa est, quia unusquisque homo est suus amor; et homo quoad spiritum suum, qui vivit post mortem, non est nisi quam affectio quae est amoris ejus, et omne malum est ex amore ejus, ita est amoris ejus; inde sequitur quod amor seu affectio hominis non aliter reformari possit, quam per fugam et aversationem spiritualem malorum, quae est fuga et aversatio illorum quia sunt infernalia. Ex his nunc constare potest quid sit "sequi Dominum quocunque vadit."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church