Apocalypse Explained (Whitehead) n. 868

Previous Number Next Number See English 

868. VERSUS 6,7. "Et vidi alium angelum volantem in medio caeli, habentem Evangelium aeternum, evangelizare habitantibus super terra, et omni genti et tribui et linguae et populo. Dicentem voce magna, Timete Deum, et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius, et adorate Ipsum qui fecit caelum et terram, et mare et fontes aquarum." 6. "Et vidi alium angelum volantem in medio caeli," significat manifestationem ubivis a Domino [n. 869]; "habentem Evangelium aeternum," significat de adventu Ipsius et de salvatione credentium in Ipsum [n. 870]; "evangelizare habitantibus super terra," significat annuntiationem de eo omnibus qui ab ecclesia [n. 871]; "et omni genti et tribui et linguae et populo," significat omnibus qui in vitae et doctrinae bonis et inde veris sunt [n. 872]. 7. "Dicentem voce magna," significat exhortationem [n. 873]; "Timete Deum, et date Ipsi gloriam," significat ut colant Dominum ex Divino Ipsius Vero per vitam secundum id [n. 874]: "quia venit hora judicii Ipsius," significat separationem viventium secundum" Divina vera a non viventibus secundum illa [n. 875]; "et adorate Ipsum qui fecit caelum et terram, et mare et fontes aquarum," significat agnitionem et confessionem Ipsius, a quo omne caeli et ecclesiae, et a quo Divinum Verum seu Verbum [n. 876].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church