Apocalypse Explained (Whitehead) n. 902

Previous Number Next Number See English 

902. Quoniam hic, ut in pluribus aliis locis in Apocalypsi, dicuntur "opera," et hic quod "opera sequantur cum illis," et per hoc significatur vita spiritualis, aliquid dicetur quomodo illa vita comparatur, et quomodo illa per hodiernam fidem destructa est. Vita spiritualis unice comparatur per vitam secundum praecepta in Verbo. Praecepta sunt in summa quae in decalogo, nempe, Non adulteraberis, Non furaberis, Non occides, Non false testaberis, Non concupisces bona aliorum: haec praecepta intelliguntur per praecepta quae facienda; quando enim homo illa facit, tunc opera ejus sunt bona, ac vita ejus fit spiritualis; causa est quia quantum homo mala fugit et odio habet, tantum bona vult et amat.

[2] Sunt enim binae sphaerae oppositae, quae circumstipant hominem, una ex inferno, altera ex caelo; ex inferno sphaera mali et inde falsi, ex caelo sphaera boni et inde veri; ac illae sphaerae [non immediate] afficiunt corpus, sed afficiunt mentes hominum, sunt enim sphaerae spirituales, et inde sunt affectiones quae amoris; homo in medio illarum constitutus est; quantum itaque accedit ad unam, tantum recedit ab altera: inde est, quod quantum homo mala fugit, et odio habet, tantum bona et inde vera velit et amet;

nemo enim duobus dominis simul potest servire; nam aut unum odio habebit, aut alterum amabit (Matth. vi. 24).

[3] At sciendum est quod homo praecepta illa facturus sit ex religione, quia a Domino mandata sunt; si ex alia causa quacunque, ut si solum ex lege civili aut ex lege morali, homo manet naturalis, et non fit spiritualis; nam si homo facit ex religione, tunc corde agnoscit quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, et quod vita post mortem sit; si autem, solum ex lege civili et morali facit, tunc potest similia facere, et tamen corde negare quod Deus sit, et quod caelum et infernum ac vita post mortem sint: hic si fugit mala et bona facit, est solum in forma externa, et non in interna; ita est exterius quoad corporis vitam similis Christiano, ac interius quoad spiritus sui vitam similis diabolo. Ex his patet quod homo non possit aliter spiritualis fieri, seu vitam spiritualem accipere, quam per vitam secundum religionem a Domino.

[4] Quod ita sit, confirmatus sum ex angelis tertii seu intimi caeli, qui in maxima sapientia et felicitate sunt; hi interrogati quomodo tales angeli facti sunt, dixerunt, quia dum vixerunt in mundo pro nefandis reputaverunt spurcas cogitationes, quae illis fuerunt etiam adulteria; similiter fraudes et illicitas lucrationes, quae illis fuerunt furta; tum odia et vindictas, quae illis fuerunt neces; ut et mendacia et blasphemationes, quae illis fuerunt falsa testimonia; et similia alia: dein interrogati annon bona opera fecerunt, dixerunt quod amaverint castitatem, in qua fuerunt, quia pro nefandis reputaverunt adulteria; quod amaverint sinceritatem et justitiam, in quibus fuerunt, quia pro nefandis reputaverunt fraudes et illicitas lucrationes; quod amaverint proximum, quia pro nefandis reputaverunt odia et vindictas; quod amaverint veritatem, quia pro nefandis reputaverunt mendacia et blasphemationes; et sic porro; tum quod perceperint, quod, illis remotis, ex castitate, sinceritate, justitia, charitate et veritate agerent, non fuerit ex se sed ex Domino, et quod sic bona opera essent omnia quaecunque ex illis, tametsi sicut ex se fecerunt; et quod inde sit quod post mortem a Domino evecti sint in tertium caelum: ex his patuit quomodo vita spiritualis, quae est vita angelorum caeli, comparatur.

[5] Nunc autem dicetur quomodo illa vita per hodiernam fidem destructa est. Hodierna fides est, quod credendum sit quod Deus Pater miserit Filium suum, qui crucem passus est pro nostris peccatis, ac sustulerat damnationem legis per impletionem ejus, et quod haec fides absque bonis operibus unumquemvis salvet, immo etiam in ultima mortis hora. Per hanc fidem impressam a pueritia, et dein confirmatam ex praedicationibus, factum est ut non aliquis fugiat mala ex religione, sed solum ex lege civili et morali; ita non quia peccata sunt, sed quia damna. Expende, dum homo cogitat quod Dominus passus sit pro nostris peccatis, quod sustulerit damnationem legis, et quod credere illa seu fides illorum sola absque bonis operibus salvet, annon vilipendat omnia praecepta decalogi, et omnem vitam religionis praescriptae in Verbo, et praeterea omnia vera quae docent charitatem; separa itaque haec, et remove ab homine, an est apud illum aliqua religio? religio enim non consistit in solum cogitare hoc aut illud, sed in velle et facere id quod cogitat, ac nulla religio est cum separatur velle et facere a cogitare. Inde sequitur quod per hodiernam fidem vita spiritualis, quae est vita angelorum caeli, et ipsa vita Christiana, destructa sit.

[6] Expende ulterius, unde est quod decem praecepta decalogi e Monte sinai per tantum miraculum promulgata sint, quod insculpta sint binis tabulis ex lapide, et quod hae positae sint in arca, super quam positum fuit propitiatorium cum cherubis, et locus ille, ubi illa praecepta, dictus sit sanctum sanctorum, intra quem non licuit Aharoni intrare nisi semel quotannis, et hoc cum sacrificiis et cum suffitu; et si absque illis intravisset, mortuus succubuisset; tum quod per arcam illam tot miracula postea facta sint. Annon omnes in universo orbe terrarum similia praecepta sciunt? Annon leges illorum civiles eadem dictant? Quis non ex solo naturali lumine scit, quod propter ordinem in unoquovis regno, non adulterandum sit, non furandum, non occidendum, non false testandum, et plura quae ibi? Quare tunc eadem illa per tot miracula promulganda erant, et tam sancta habenda Annon propterea, ut unusquisque illa faceret ex religione, ac ita ex Deo, et non solummodo ex lege civili et morali, ac ita ex se et propter mundum? Haec causa promulgationis illorum e Monte Sinai fuit, et causa sanctitatis illorum; nam facere illa praecepta ex religione purificat internum hominem, aperit caelum, admittit Dominum, et hominem quoad spiritum suum facit angelum caeli. Inde quoque est quod gentes, quae extra ecclesiam sunt, omnes salventur qui praecepta illa ex religione faciunt, et non aliquis qui solummodo ex lege civili et morali.

[7] Explora nunc, annon hodierna fides, quae est quod Dominus passus sit pro nostris peccatis, quod sustulerit damnationem legis per impletionem ejus, et quod homo justificetur et salvetur per illam fidem absque bonis operibus, solverit omnia illa praecepta; extende visum tuum, et investiga, quot hodie in orbe Christiano sunt, qui non illam fidem vivunt. Scio quod respondeant quod imbecilles et infirmi homines sint, nati in peccatis, et similia alia; sed quis non potest ex religione cogitare? hoc dat Dominus unicuivis, et apud illum qui ex religione talia cogitat, Dominus operatur omnia, quantum cogitat; et scias quod qui ex religione illa cogitat, is credat quod Deus sit, ac quod caelum, infernum et vita post mortem sint; at qui non illa ex religione cogitat, assevero quod illa non credat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church