Apocalypse Explained (Whitehead) n. 923

Previous Number Next Number See English 

923. "Et exivit sanguis e torculari usque ad frena equorum. Quod significet falsificationes Verbi usque ad dominium super intellectum in profluentes ex malo, constat ex significatione "exire e torculari," quod sit produci seu profluere ex malo (de qua in articulis, n. 920, 922, supra); ex significatione "sanguinis," quod sit falsificatio Verbi, per "sanguinem" enim in genuino sensu significatur Divinum Verum, at in opposito sensu significatur violentia illata Divino Vero seu Verbo, quod est falsificatio ejus (de qua "sanguinis" significatione videatur supra, n, 329(f,g]); et ex significatione "usque ad frena equorum," quod sit usque ad dominium super intellectum, per "equos" enim significatur intellectus, ac per "frena illorum" regimen et dominium; nam insidens equis per frenum regit illos et dominatur super illos. (Quod "equi" significent intellectum veri ex Verbo, videatur supra, n. 355, 364; et quod "frena" regimen et dominium, videbitur infra.)

[2] Quod dominium super intellectum attinet, est intellectus veri in Verbo qui intelligitur; dum enim falsa religionis confirmantur ex sensu litterae Verbi, tunc intellectus non amplius videt verum; unusquisque enim qui in affectione veri spirituali est, a Domino illustratur dum legit Verbum, ac intellectus est qui illustratur: qui autem non in affectione veri spirituali est, non quoad intellectum potest illustrari, nam is videt verum sicut in nocte, ac falsum sicut in luce: et quia ecclesia talis est in fine ejus, tunc in tantum perit intellectus veri ut non illustrari possit, nam tunc tantum falsa religionis confirmantur ex Verbo, hoc est, falsificatur Verbum; hoc fit apud illos qui per "Babylonem," vers. 8, et per "bestiam," vers. 10, hujus capitis, intelliguntur; de "Babylone" enim dicitur, quod "ex vino irae scortationis suae potaverit omnes gentes;" et de "bestia" ibi, quod "qui adoraverit bestiam, bibet ex vino irae Dei mixto mero excandescentiae Ipsius;" quod per haec et per illa significentur falsificationes Verbi, videatur supra (n. 881 et 887).

[3] Quod intellectus veri in Verbo, apud tales qui intelliguntur per "habitatores Babylonis" et per "adoratores bestiae," perierit, est quia illis non aliquod bonum spirituale est; et hoc bonum, quod est bonum charitatis a Domino, unice aperit mentem spiritualem, per quam influit Dominus et illustrat, et absque illius mentis aperitione non dari potest illustratio, proinde nec intellectus veri: qui credit quod ex lumine rationis solo possit videre aliquod verum ecclesiae, multum fallitur; scire quidem illud ex alio potest, sed non videre illud in luce; dum vult videre illud seu cogitatione assequi illud, oberrant merae umbrae ex falsis, quae scaturiunt ex fallaciis et ex proprio hominis, quae occaecant. Ex his constare potest quid intelligitur per falsificationes Verbi usque ad dominium super intellectum profluentes ex malo, quae significantur per "sanguinem e torculari exeuntem usque ad frena equorum."

[4] In Verbo aliquibus in locis dicitur "frenum," et per id in sensu spirituali significatur coercitio et regimen, ac praedicatur de intellectu et ejus cogitatione, ex causa quia frenum est equis, et per "equos" significatur intellectus; et apud illos quibus non intellectus est, per "equos" significantur ratiocinationes ex falsis. Inde patet quid significatur per "frenum" apud Esaiam, "Ponam hamum meum in nasum tuum, et frenum meum in labia tua, et reducam te per viam per quam venisti" (xxxvii. 29):

haec de rege Aschuris, per quem significatur ratiocinatio ex falsis; nam per "Aschurem" in bono sensu significatur rationale; rex ille quia tunc obsidebat Hierosolymam et blasphemabat Deum, ei dictum est quod "poneretur hamus in nasum ejus," per quod significatur quod ei erit stupiditas et fatuitas, nam "nasus" significat perceptionem, et "hamus" extractionem ejus, proprie immersionem in sensuale corporeum, quod separatum a rationali est stupidum; tum dictum est quod "frenum poneretur in labia ejus," per quod significatur insania quoad intellectum veri, nam "labia" significant cogitationem ex intellectu, ac "frenum" retractionem ejus; "reducere illum in viam per quam venit," significat in falsa, per quae periturus; quare exercitus ejus, per quem falsa significantur, ingenti clade periit.

[5] Apud eundem, "Labia" Jehovae "plena sunt indignatione,..lingua Ipsius sicut ignis comedens, et spiritus Ipsius sicut flumen inundans, usque ad collum dimidiabit, ad cribrandum gentes cribro vanitatis, et frenum seducens super maxillis populorum" (xxx. 27, 28):

per "labia," "linguam" et "spiritum" Jehovae, significatur Divinum Verum, quod est Verbum, ab ultimis ejus ad intima; illud est quod dicitur esse "plenum indignatione," "sicut ignis comedens," et "sicut flumen inundans," cum adulteratur et falsificatur, ex causa quia adulteratio et falsificatio ejus claudit caelum homini, ac devastat illum; ex apparentia quod caelum hoc faciat, seu quod idem est, Divinum Verum ex quo caelum, dicitur quod ei indignatio, ignis comedens, et flumen inundans sit: "usque ad collum dimidiabit," significat devastationem ejus a falsis usque ut non intelligatur, nam per "collum" significatur conjunctio, quae perit cum aufertur id quod infra est: "ad cribrandum gentes cribro vanitatis," significat adulterationem Verbi per figmenta ab illis qui in malis sunt: "et frenum seducens super maxillis populorum," significat falsificationem veri in Verbo ab illis qui in falsis sunt; "frenum seducens" est proprie abstractio ab intellectu veri; "maxillae" sunt cogitationes a sensuali corporeo, ita ex fallaciis, "populi" praedicantur de illis qui in falsis sunt, et "gentes" de illis qui in malis. Qui non scit correspondentias, opinari potest quod "frenum equorum" significet regimen super intellectum ex sola comparatione; sed est ex correspondentia; quod manifeste constare potest ex eo, quod in mundo spirituali appareant equi varie phalerati et capistrati, et singula quae super equis, una cum illis, correspondentiae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church