Apocalypse Explained (Whitehead) n. 934

Previous Number Next Number See English 

934. "Stantes juxta mare vitreum."-Quod significet quia in veris ex Verbo fuerunt, constat ex significatione "maris vitrei," quod sint communia veri ex Verbo pellucentia ex veris spiritualibus (de qua supra, n. 931); inde "stare juxta illud" significat esse in illis. Causa quod visi sint stare juxta mare vitreum, est quia illi qui charitatis vitam vivunt, ac doctrinam fidei separatae rejiciunt, permanent in veris sensus litterae Verbi, et non pervertunt et falsificant illa: ut pro exemplo, ubi in Verbo dicitur "facere" et "operari," tum "facta" et "opera," non involvunt illa fidei tanquam recondita ibi, sed volunt ut actualiter fiant; sciunt enim quod fides absque illis non fides sit, et quod fides tantum fides sit quantum illi opera juste conjuncta sunt; quare involutionem et separationem ut haeresin damnant: inde constare potest quod illi "stent ad mare vitreum," hoc est, in veris ex Verbo sint.

[2] [DE BINIS REQUISITIS, UT OPERA SINT BONA.] De operibus in superiori articulo dictum est quod opera ab homine non sint bona, sed solum quae fiunt a Domino apud hominem. Sed ut opera fiant a Domino et non ab homine, sunt duo necessaria; primum, ut agnoscatur Divinum Domini, et quoque pro Deo caeli et terrae, etiam quoad Humanum, et quod ab Ipso sit omne bonum quod bonum est: alterum, ut homo secundum praecepta decalogi vivat, abstinendo ab illis malis quae ibi praescripta sunt; ut a cultu aliorum deorum, a profanatione nominis Dei, a furtis, ab adulteriis, ab homicidiis, a falsis testimoniis, a concupiscentia possessionum et proprietatum quae sunt aliis. Haec duo requisita sunt, ut opera quae fiunt ab homine sint bona. Causa est, quia omne bonum a solo Domino venit, et quia Dominus non potest intrare apud hominem ac ducere illum quamdiu illa mala ut peccata non remota sunt; sunt enim infernalia, immo sunt infernum apud hominem; et nisi infernum remotum sit, non potest Dominus intrare et aperire caelum. Haec quoque intelliguntur per Domini verba ad divitem, Qui interrogavit Ipsum de vita aeterna, et dixit quod a juventute sua custodiverit praecepta decalogi; quem dicitur Dominus amavisse, et docuisse quod unum ei deesset, ut venderet omnia quae haberet, tollens crucem (Matth. xix. 16-22; Marc. x. 17-22; Luc. xvi, 18-23):

per "vendere omnia quae haberet," significatur quod relinqueret religiosa sua, quae erant traditiones, erat enim Judaeus, et quoque ut relinqueret propria sua, quae sunt se et mundum amare prae Deo, ita semet ducere; et per "sequi Dominum" significatur agnoscere Ipsum solum, et duci ab Illo; quare etiam dixit Dominus, "Quid Me vocas bonum? Nemo est bonus nisi solus Deus;" per "tollere crucem suam," significatur pugnare contra mala et falsa, quae ex proprio sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church