Apocalypse Explained (Whitehead) n. 984

Previous Number Next Number See English 

984. "Et blasphemarunt nomen Dei." Quod significet falsificationem Verbi Domini usque ad destruxionem Divini Veri in caelis, constat ex significatione "blasphemare," quod sit falsificare Divinum Verum usque ad destruxionem ejus in caelo (de qua [supra], n. 778); et ex significatione "nominis Dei," quod sit Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum (de qua, n. 962): inde per "blasphemarunt nomen Dei," significatur falsificatio Verbi usque ad destructionem Divini Veri in caelis. (De falsificatione Verbi usque ad destructionem Divini Veri, quod ibi, in caelo, videatur [supra,] n. 778, 888, 914, 916 fin., 950.)

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Homo ita creatus est ut sit spiritualis et caelestis amor, et sic imago Dei et similitudo Dei: amor spiritualis, qui est amor veri, est imago Dei; et amor caelestis, qui est amor boni, est similitudo Dei: omnes angeli in tertio caelo sunt similitudines Dei, et omnes angeli in secundo caelo sunt imagines Dei. Homo non potest fieri amor, qui est imago aut similitudo Dei, nisi per conjugium veri et boni, verum enim et bonum se intime amant, et flagrant uniri ut sint unum: causa est, quia Divinum Bonum et Divinum Verum unita procedunt a Domino, proinde unita erunt in angelo caeli et in homine ecclesiae. Haec unitio nequaquam dari potest nisi per conjugium duarum mentium in unum; nam, ut prius dictum, est, vir creatus est ut sit intellectus veri, proinde verum, et femina ita creata est ut sit affectio boni, ita bonum; in illis itaque datur conjunctio boni et veri: est enim amor conjugialis, qui ex conjunctione illa descendit, ipsissimum medium ut homo fiat amor, qui est imago aut similitudo Dei: duo enim conjuges, qui in amore conjugiali ex Domino sunt, se mutuo et vicissim ex corde, ita ex intimis, amant, et inde quamvis apparenter sunt duo, usque actualiter unum sunt; duo sunt quoad corpora, at unum quoad vitam: quod comparari potest cum oculis quod duo sint quoad organa, sed unum quoad visum; similiter cum auribus, quae duae sunt quoad organa, sed unum quoad auditum; sic etiam brachia et pedes duo sunt quoad membra, sed unum quoad usus, brachia unum quoad actus, et pedes unum quoad gressus: similiter reliqua paria apud hominem; etiam illa se referunt ad bonum et verum, organum aut membrum quod a dextro est, ad bonum, et quod a sinistro ad verum: simile est cum marito et ejus uxore, inter quos est amor vere conjugialis; sunt duo quoad corpora, sed unum quoad vitam; quare etiam duo conjuges in caelo non dicuntur duo angeli sed unus. Ex his patet quod homo fiat forma amoris, et inde forma caeli, quae est imago et similitudo Domini, per conjugium.

[3] Homo nascitur in amorem mali et falsi; ille amor est amor adulterii; hic amor non converti et mutari potest in amorem spiritualem qui est imago Dei, et minus in amorem caelestem qui est similitudo Dei, nisi per conjugium boni et veri a Domino, et non plene nisi per conjugium duarum mentium et duorum corporum. Inde patet unde est quod conjugia sint caelestia, et adulteria infernalia; est enim conjugium imago caeli, et amor vere conjugialis imago Domini; et est adulterium imago inferni, et amor adulterii imago diaboli. Apparet etiam amor conjugialis in mundo spirituali in forma sicut angelus, et amor adulterii in forma sicut diabolus. Reconde hoc apud te, Lector, et inquire num verum sit, post mortem dum vivis homo spiritus, et videbis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church