Earths in the Universe (Chadwick) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. Sunt etiam Spiritus inter Joviales, quos caminorum purgatores vocant, quia in veste illis simili apparent et quoque facie fuliginosa; quinam illi sint, et quales, licet etiam describere. Venit quidam talis spiritus ad me, et sollicite petiit ut intercederem pro illo ut venire posset in coelum; dicebat quod non sciat quod malum egerit, solum quod increpaverit incolas telluris; adjecit quod postquam increpavit, illos instruxerit: applicuit se ad latus meum sinistrum sub ulna, et loquebatur quasi bifide; is etiam potuit miserationem movere: sed non aliud potui respondere, quam quod nihil opis ferre possim, et quod id unice Domini sit; nec intercedere, quia non scio num utile, vel non; at si dignus, quod posset sperare: tunc remissus est inter spiritus probos qui ex sua tellure; sed ii dicebant, quod non posset esse in eorum consortio, quia non talis; at quia usque ex intenso desiderio flagitabat ut intromitteretur in coelum, missus est in societatem proborum spirituum hujus telluris; verum etiam hi dicebant, quod cum illis non esse posset: erat etiam nigri coloris in luce coeli, verum dixit ipse quod non esset coloris nigri sed murrhini. Dictum mihi, quod tales sint principio, qui dein recipiuntur inter illos qui constituunt provinciam VESICULARUM SEMINALIUM in maximo Homine seu Coelo; in Vesiculis enim illis colligitur semen, ac circuminduitur materia conveniente, apta ad conservandum seminis prolificum ne dissipetur, at quae exui potest in cervice uteri, ut sic quod intus reservatum est inserviat conceptioni, seu impregnationi ovuli; inde quoque est seminali illi materiae conatus et quasi flagrans desiderium se exuendi, et relinquendi semen at praestet usum: simile quid etiam apparuit apud illum spiritum: is venit adhuc ad me, in vestitu vili, et dicebat iterum quod arderet venire in coelum, et quod nunc apperciperet se talem esse ut posset; dicere ei tunc dabatur, quod forte id indicium sit quod brevi recipiatur: dicebatur tunc ei ab angelis, ut rejiceret vestem, is ex desiderio tam cito illam rejiciebat, ut vix aliquid citius: per quod repraesentabatur qualia illorum desideria sunt, qui in provincia, cui Vesiculae seminales correspondent. Dictum, quod tales, cum praeparati ad coelum, exuantur vestibus suis, ac induantur novis splendentibus, ac fiant angeli. Hos assimilabant vermiculis, qui peracto statu vili mutantur in nymphas et sic in papiliones, quibus tunc datur amictus alius, et quoque dantur alae coloris caerulei, flavi, argentei aut aurei; et tunc libertas volandi in aere ut in suo coelo, ac conjugia celebrandi, ponendique ova, et sic prospiciendi propagationi sui generis; ac tunc simul addicantur illis victus dulces et amoeni ex succis et odoribus variorum florum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church