True Christian Religion (Chadwick) n. 104

Previous Number Next Number See English 

104. (viii.) Quod progressio ad unionem fuerit status Exinanitionis Ipsius, et quod ipsa Unio sit status Glorificationis Ipsius. - Quod Domino, cum fuit in mundo, bini status, qui vocantur exinanitionis et glorificationis, fuerint, notum est in ecclesia. Prior status, qui fuit exinanitionis, describitur multis in locis in Verbo, imprimis in Psalmis Davidis, et quoque apud Prophetas, et singulatim apud Esaiam (cap. liii.), ubi dicitur, Quod usque ad mortem exinaniverit animam suam (vers. 12). Idem hic status fuit status humiliationis Ipsius coram Patre, nam in illo oravit ad Patrem, ac dicit quod voluntatem Ipsius faciat, et adscribit omnia quae operatus et locutus est Patri: Quod oraverit ad Patrem, constat ex his locis: Matth. [1]xxvi. 39, 44: Marc. i. 35; vi. 46; xiv. 32-39; Luc. v. [2]16; vi. 12; xxii. 41-44; Joh. xvii. 9, 15, 20. Quod fecerit voluntatem Patris (Joh. iv. 34; v. 30). Quod adscripserit omnia quae operatus et locutus est, Patri (Joh. viii. 26-28; xii. 49, 59; xiv. 10). Immo super cruce exclamavit, "Deus mi, Deus mi, quare derelinquis Me?" (Matth. xxvii. [1]46; Marc. xv. 34;) et praeterea, absque hoc statu non potuit crucifigi. Status glorificationis est etiam status unionis. In hoc statu fuit, cum transformatus fuit coram tribus suis discipulis, et quoque cum miracula fecit, et quoties dixit quod Pater et Ipse unum sint, quod Pater in Ipso et Ipse in Patre sit, quod omnia Patris Ipsius sint; et post plenariam unionem, quod Ipsi esset "potestas omnis carnis" (Joh. xvii. 2); ac "omnis potestas in caelo et in terra" (Matth. xxviii. 18): praeter plura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church