True Christian Religion (Chadwick) n. 107

Previous Number Next Number See English 

107. (ix.) Quod posthac nullus ex Christianis in caelum veniat, nisi qui in Dominum Deum Salvatorem credit, et Ipsum Solum adit. - Legitur apud Esaiam, "Ecce Ego creo caelum novum et terram novam, et non commemorabuntur priora, neque ascendent super cor; ....et ecce creaturus sum Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam" (lxv. 17, [18]);

et in Apocalypsi, "Vidi caelum novum et terram novam, ....et vidi.. sanctam Hierosolymam.. descendentem a Deo e caelo, paratam sicut sponsam.. marito suo: ....et dixit Sedens super throno, Ecce omnia nova faciam" (xxi 1, 2, 5);

et pluries, Quod non alii ingressuri sint caelum, quam qui scripti sunt In Libro vitae Agni (Apoc. xiii. 8; xvii. 8; xx. 12, 15; xxi. [4]27). Per "caelum" ibi non intelligitur caelum coram oculis nostris aspectabile, sed caelum angelicum; per "Hierosolymam" non aliqua urbs e caelo, sed ecclesia quae e caelo illo a Domino descendet: et per "Librum vitae Agni" non intelligitur aliquis liber scriptus in caelo qui aperietur, sed Verbum, quod est a Domino, et de Ipso Quod Jehovah Deus, qui Creator et Pater vocatur, descenderit, et assumpserit Humanum, etiam propter causam, ut possit adiri et conjungi, in praecedentibus hujus capitis confirmatum, evictum et stabilitum est; quis enim, qui accedit ad hominem, adit animam ejus? et quis hoc potest? Sed adit ipsum hominem, quem videt facie ad faciem, et cum quo loquitur ore ad os. Simile est cum Deo Patre et Filio, est enim Deus Pater in Filio, sicut anima in suo corpore. [2.] Quod in Dominum Deum Salvatorem credendum sit, constat ex his in Verbo: "Adeo Deus dilexit mundum, ut filium suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed vitam aeternam habeat" (Joh. iii. 15, 16). "Qui credit in" Filium, "non judicatur, qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 18). "Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manebit super illo" (Joh. iii. 36). "Panis Dei est, qui descendit e caelo, et vitam dat mundo; ....qui venit ad Me, non esuriet; et qui credit in Me, non sitiet unquam" (Joh. vi. 33, 35). "Haec est voluntas Ipsius, qui misit Me, ut omnis qui videt Filium et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et resuscitem Ego illum in extremo die" (Joh. vi. 40). "Dixerunt.. ad" Jesum, "Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondit Jesus, ...Hoc est opus Dei, ut credatis in Ipsum, quem misit" Pater (Joh. vi. 28, 29). Amen dico vobis, Qui credit in Me, habet vitam aeternam (Joh. vi. 47). "Jesus clamavit dicens, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito. Quisquis credit in Me, ....flumina e ventre illius fluent aquae viventis" (Joh. vii. 37, 38). "Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris" (Joh. viii. 24). "Jesus dixit.., Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet: omnis vero qui vivit, et credit in Me, non morietur in aeternum" (Joh. xi. 25, 26). Jesus dixit, "Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat" (Joh. xii. 46; viii. 12). "Quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis" (Joh. xii. 36). Quod mansuri sint in Domino, et Dominus in illis (Joh. xiv. 20; xv. 1-5; xvii. 23);

quod fit per fidem. Paulus "Contestatus et Judaeis et Graecis paenitentiam in Deum, et Fidem in Dominum nostrum Jesum Christum" (Act. Apost., xx. 21). "Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Joh. xiv. 6). [3.] Quod qui credit in Filium, credat in Patrem, quoniam ut supra dictum, Pater est in Ipso, sicut anima in corpore, constat ex his: "Si Me nossetis, etiam Patrem meum nossetis" (Joh. viii. 19; xiv. 7). "Qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me" (Joh. xii. 45). "Qui Me suscipit, suscipit Ipsum qui misit Me" (Joh. xiii. 20). Causa est, quia nemo potest videre Patrem, et vivere (Exod. xxxiii. 20);

quare dicit Dominus, "Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius qui in sinu Patris est Ille exposuit (Joh. i. 18). "Non patrem vidit quis, nisi qui est [1]apud Patrem, Hic vidit Patrem" (Joh. vi. [2]46). "Non vocem" Patris "audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (Joh. v. 37). Illi autem, qui non sciunt aliquid de Domino, ut plerique in duabus partibus orbis, Asia et Africa, et quoque in Indiis, hi si credunt in Deum unum et vivunt secundum praecepta religionis suae, ex sua fide et vita salvantur; nam imputatio est illis qui norunt, et non illis qui ignorant, sicut non est caecis dum impingunt; nam dicit Dominus, "Si caeci essetis, non haberetis peccatum jam vero dicitis quod videatis, ideo peccatum vestrum manet" (Joh. ix. 41).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church