True Christian Religion (Chadwick) n. 110

Previous Number Next Number See English 

110. Hic adducentur haec Memorabilia. Primum: - Quondam in mundo spirituali vidi ignem fatuum in aere, delapsum in terram, et lucidum circumcirca illum; erat meteoron quod vulgus vocat draconem. Notavi locum ubi decidit; sed hoc in diluculo suboriente sole disparatum est, sicut fit cum omni fatuo igne. Post matutam accessi ad locum, ubi delapsum ejus in nocte vidi, et ecce ibi humus ex miscela sulphuris, ramentorum ferri, et argillae luti: et subito tunc visa sunt duo tentoria, unum directe supra locum, et alterum a latere versus meridiem: et suspexi, et vidi quendam spiritum e caelo sicut fulmen decidentem, et injectum in tentorium, quod directe supra locum delapsus meteori stetit, et ego in altero quod juxta erat versus meridiem: in ostio hujus steti, et vidi spiritum in altero etiam in ostio sui tentorii stantem. Et tunc quaesivi illum, cur ita decidit e caelo: ad quod ille respondit, quod dejectus sit ut angelus draconis ab angelis Michaelis, "quia aliqua de fide mea, in qua me confirmavi in mundo, locutus sum; inter quae fuit hoc, quod Deus Pater et Deus Filius sint duo, et non unus; omnes enim in caelis hodie credunt, quod sint unum sicut anima et corpus; et omnis dictio contra id, est sicut stimulus in naribus illorum, et sicut subula perforans aures illorum, unde illis fit emotio et dolor; et propter hoc contradicens mandatur exire, et si tergiversatur, dejicitur." [2.] Hoc audito ad illum dixi, "Cur non credidisti sicut illi?" Retulit, quod post excessum e mundo nemo possit credere aliud, quam quod per confirmationem sibi impresserat; hoc manet infixum, et non potest avelli, imprimis id quod quis apud se confirmavit de Deo; quoniam in caelis cuivis est locus secundum ideam Dei. Porro interrogavi, per quae confirmaverat quod Pater et Filius essent duo. Dixit, "Per haec in Verbo, quod Filius oraverit ad Patrem, non modo ante passionem crucis, sed etiam in illa; ut et quod se coram Patre suo humiliaverit; quomodo tunc possunt unus esse, sicut anima et corpus unum sunt in homine? Quis orat sicut ad alium, et humiliat se sicut coram alio, dum ipse ille est? Ita nullus facit, minus Filius Dei. Et praeterea, universa Ecclesia Christiana meo tempore divisit Divinitatem in personas; ac unaquaevis persona est unum per se, ac definitur quod sit quod proprie subsistit." [3.] His ab illo auditis, respondi," Percepi ex sermone, quod prorsus nihil scias, quomodo Deus Pater et Filius unum sunt; et quia non scis quomodo, confirmaveras te in falsis, in quibus ecclesia adhuc est de Deo. Nonne scis, quod Domino, cum erat in mundo, fuerit anima sicut omni alii homini? Unde haec Illi, nisi ex Deo Patre? Quod ita sit, ex Verbo Evangelistarum abunde patet. Quid tunc quod vocatur Filius nisi Humanum, quod a Divino Patris conceptum est, et a Maria Virgine natum? Mater non potest concipere animam; hoc totaliter repugnat ordini secundum quem omnis homo nascitur; nec potest Deus Pater indere animam ex Se et deinde recedere, sicut omnis pater in mundo, quoniam Deus est sua Divina Essentia, et haec est una et individua; et quia est individua, est Ipse. Inde est. quod Dominus dicat quod Pater et Ipse unum sint, et quod Pater in Ipso et Ipse in Patre, praeter plura similia. Hoc etiam conceptores Symboli Athanasiani e longinquo viderunt; quare postquam Deum in tres Personas partiti sunt, usque dicunt quod in Christo Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, non sint duo, sed unum sicut anima et corpus in homine. [4.] Quod Dominus in mundo oraverit ad Patrem sicut ad alium, et quod humiliaverit Se coram Patre sicut coram alio, fuit secundum ordinem a creatione constabilitum, qui immutabilis, secundum quem omnis ad conjunctionem cum Deo progredietur. Ordo ille est, quod sicut homo per vitam secundum leges ordinis, quae sunt praecepta Dei, se conjungit Deo, ita Deus Se conjungat homini, et a naturali illum spiritualem faciat. Similiter Dominus Se univit suo Patri et Deus Pater Se Ipsi. Fuitne Dominus dum infans sicut infans, dum puer sicut puer? Legiturne quod profecerit sapientia et gratia, et postea, quod rogaverit Patrem, ut Nomen suum, hoc est, Humanum suum, glorificaret? Glorificare est per unionem Secum Divinum facere: inde patet, quod Dominus in statu exinanitionis suae, qui status fuit status progressionis Ipsius ad unionem, oraverit ad Patrem. [5.] Idem ille ordo a creatione cuivis homini inscriptus est; nimirum quemadmodum homo per veritates ex Verbo parat intellectum suum, ita adaptat illum ad recipiendum fidem a Deo; et quemadmodum per opera charitatis parat voluntatem, ita accommodat illam ad recipiendum amorem a Deo; nam quemadmodum artifex secat adamantem, ita applicat illum ad recipiendum et emittendum splendorem lucis; et sic porro. Parare se ad receptionem Dei et conjunctionem, est vivere secundum Divinum ordinem, et leges ordinis sunt omnia praecepta Dei; haec Dominus ad omnem apicem implevit, et sic se fecit receptaculum Divinitatis in omni plentitudine; quare Paulus dicit, Quod in Jesu Christo omnis plentitudo Divinitatis habitet corporaliter [(Coloss. ii. 9)]. et Ipse Dominus, Quod omnia Patris sint Ipsius [(Joh. xvi. 15)]. [6.] Ulterius tenendum est, quod Dominus apud hominem solus activus sit, et quod homo ex se mere passivus sit, at quod per influxum vitae a Domino etiam activus. Ex hoc perpetuo influxu a Domino apparet homini sicut sit activus ex se; et quia ita est, et ei liberum arbitrium est, et hoc ei datum est ut semet paret ad recipiendum Dominum, et sic ad conjunctionem, quae non dabilis est, nisi sit reciproca; et reciproca fit dum homo ex suo libero agit, et tamen ex fide attribuit Domino omne activum." [7.] Post haec interrogavi, num ille sicut alii ejus sodales confessus est, quod Deus unus sit. Respondit, quod confessus; et tunc dixi, "At vereor, quod cordis tui confessio sit, quod nullus Deus sit. Numne omnis loquela oris procedit ex cogitatione mentis? Quare non potest aliter, quam ut confessio oris, quod unus Deus sit, expellat cogitationem e mente quod tres sint; ac vicissim quod cogitatio mentis expellat ex ore confessionem quod unus sit. Quid inde resultat aliud, quam quod nullus Deus sit? Numne sic evacuatur omne interstitium, quod est a cogitatione ad os, et ab ore retro ad cogitationem? Et quid tunc a mente aliud concluditur de Deo, quam quod natura sit Deus? et de Domino quod anima Ipsi vel a matre vel a Josepho fuerit? a quibus duobus,,ut ab horrendis et abominabilibus. omnes angeli caeli se avertunt. His dictis, spiritus ille ablegatus est in abyssum, de qua in Apocalypsi (ix. 2 seq.), ubi angeli Draconis ventilant mystica de sua fide. [8.] Postridie cum prospexi ad eundem locum, vidi loco tentoriorum duas statuas in similitudine hominum, factas ex pulvere terrae, quae erat miscela sulphuris, ferri et argillae; et una statua visa est habere sceptrum in manu sinistra, coronam super capite, et librum in manu dextra; tum pectorale oblique cinctum fascia ex lapidibus pretiosis; et a tergo togam fluentem ad alteram statuam; sed haec statuae illi inducta fuerunt per phantasiam: et tunc vox audita est inde a quodam draconico, "Haec statua repraesentat Fidem nostram ut reginam, et altera post illam, Charitatem ut famulam ejus." Haec erat ex simili miscela pulverum conflata, et posita post extremitatem togae defluentis a tergo reginae, et tenuit chartam in manu, super qua erat scriptum, "Cave ne propius accedas et togam tangas." At subito tunc imber e caelo decidit, et penetravit utramque statuam, quae quia ex miscela sulphuris, ferri et argillae constabant, ebulliebant, sicut fieri solet miscela illorum pulverum, dum aqua super illam immittitur; et sic accensae igne intestino diffluebant, et factae acervi, qui postea sicut tumuli sepulchrales super terra illa eminebant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church