True Christian Religion (Chadwick) n. 142

Previous Number Next Number See English 

142. (ii.) Quod Divina Virtus et Operatio, quae intelligitur per Spiritum Sanctum, sint in genere Reformatio et Regeneratio, et secundum has Innovatio, Vivificatio, Sanctificatio, et Justificatio, et secundum has Purificatio a malis, et Remissio peccatorum, et tandem Salvatio. - Hae sunt in suo ordine virtutes quas Dominus operatur apud illos qui credunt in Ipsum, ac se accommodant, et disponunt ad receptionem et habitationem Ipsius; et hoc fit per Divinum Verum, et apud Christianos per Verbum, hoc enim est unicum medium, per quod homo ad Dominum accedit, et in quod Dominus intrat; nam ut supra dictum est, Dominus est ipsum Divinum Verum, et quicquid procedit ex Ipso, est illud. Sed intelligendum Divinum Verum ex Bono, quod idem est cum Fide ex Charitate; fides enim non aliud est, quam veritas, et charitas non aliud quam bonitas. Per Divinum Verum ex Bono, hoc est, per Fidem ex Charitate, homo reformatur et regeneratur, tum innovatur, vivificatur, sanctificatur, justificatur, et secundum horum progressiones et incrementa purificatur a malis; et purificatio ab his est remissio peccatorum. Sed omnes hae operationes Domini non possunt hic singulatim exponi, quia unaquaevis suam analysin confirmatam ex Verbo, et illustratam a ratione postulat, et hoc hujus loci non est; quare remittitur lector ad illa quae ordine sequuntur in hoc opere, quae sunt de Charitate, Fide, Libero Arbitrio, Paenitentia, et de Reformatione et Regeneratione. Sciendum est, quod Dominus illas salutes continuo operetur apud unumquemvis hominem, sunt enim gradus ad caelum, Dominus enim vult omnium salutem; quare salus omnium Ipsi est finis, et qui vult finem, vult media. Propter salutem hominum fuit adventus, redemptio et passio crucis Ipsius (Matth. xviii. 11; Luc. xix. 10); et quia salus hominum Ipsi fuit et in aeternum est finis, sequitur quod supramemoratae operationes sint fines medii, et salvatio finis ultimus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church