True Christian Religion (Chadwick) n. 154

Previous Number Next Number See English 

154. Haec per plura, quae rationis sunt, illustrari possunt; ut per haec: Notum est, quod apostoli, postquam donati sunt Spiritu Sancto a Domino, praedicaverint Evangelium per multum orbis, et quod hoc promulgaverint ore et scriptis; et hoc fecerunt ex se ipsis a Domino; aliter enim docuit et scripsit Petrus, aliter Jacobus, aliter Johannes, et aliter Paulus, quisque secundum suam intelligentiam; Dominus implevit omnes suo spiritu, sed quisque desumpsit inde sportam secundum qualitatem suae perceptionis, et exsecuti sunt secundum qualitatem suae potentiae. Omnes angeli in caelis impleti sunt Domino, sunt enim in Domino et Dominus in illis; sed usque quisque loquitur et agit secundum statum suae mentis, quidam simpliciter, quidam sapienter, ita cum infinita varietate, et tamen Unusquisque loquitur ex se a Domino. [2.] Simile est cum omni ministro ecclesiae, tam illo qui in veris quam qui in falsis est, cuique est suum os et sua intelligentia, et quisque loquitur ex sua mente, hoc est, ex suo spiritu quem possidet. Omnes Protestantes, sive dicantur Evangelici sive Reformati, postquam instructi sunt dogmaticis a Luthero, Melancthone vel Calvino traditis, hi seu dogmatica eorum non loquuntur ex se per illos, sed ipsi ex se ab illis; unumquodvis dogma etiam potest mille modis exponi, est enim quodvis sicut [1]cornu copiae, ex quo quisque depromit quod suo genio favet et adaequatur, et exponit secundum suam dotem. [3.] Hoc illustrari potest per cordis actionem in pulmone et in illum, et per pulmonis reactionem ex se a corde; haec sunt duo distincta, at usque reciproce unita; pulmo respirat ex se a corde, non autem cor per pulmonem; si hoc fieret, subsisteret utrumque; simile etiam est cum cordis actione in visceribus et in viscera totius corporis; cor emittit sanguinem undequaque, sed viscera inde hauriunt, quodlibet suum pensum secundum quale usus quod praestat, et quoque secundum hoc agit, ita diversimode. [4.] Idem hoc potest illustrari per haec: malum a parentibus, quod vocatur hereditarium, agit in homine et in hominem; similiter bonum a Domino, hoc supra aut intra, illud infra vel extra; si malum ageret per hominem, homo non foret reformabilis, neque foret culpabilis, similiter si bonum a Domino ageret per hominem, nec foret reformabilis; sed quia utrumque pendet a libera electione hominis, fit reus dum ex se a malo agit, et insons dum ex se a bono. Nunc quia malum est diabolus, et bonum est Dominus, fit reus si agit a diabolo, ac insons si a Domino; ex libera illa electione, quae cuivis homini est, est quod homo reformari possit. [5.] Simile est cum omni interno et externo apud hominem; haec sunt duo distincta, sed usque reciproce unita; internum agit in externo et in illud, sed non agit per externum; internum enim millia volvit, ex quibus externum modo desumit accommodata usui; in interno enim hominis, per quod intelligitur mens ejus voluntaria et perceptiva, sunt congeries idearum in volumine, quae si effluerent per os hominis, foret sicut ventosum ex folle. Internum, quia universalia volvit, comparari potest oceano, aut floreto, aut horto, ex quibus externum depromit quantum satis est pro usu. Verbum Domini est sicut oceanus, floretum et hortus; quando Verbum est in aliqua plenitudine in interno hominis, tunc homo loquitur et agit ex se a Verbo, et non Verbum per illum. Simile est cum Domino, quia Ipse est Verbum, hoc est Divinum Verum et Divinum Bonum ibi; Dominus ex Se seu ex Verbo agit in homine et in illum, non autem per illum, quia homo libere agit et loquitur a Domino dum a Verbo. [6] Sed hoc propius illustrari potest per mutuum commercium animae et corporis, quae duo distincta sunt, sed reciproce unita: anima agit in corpore et in corpus, sed non per corpus; at corpus agit ex se ab anima. Quod anima non agat per corpus, est quia non consultant et deliberant inter se; nec anima mandat aut rogat, ut corpus hoc aut illud agat, vel ex ore suo loquatur; neque corpus poscit aut petit, ut anima aliquid det et suppeditet, omne enim animae est corporis, mutuo et vicissim. Simile est cum Divino et Humano Domini; est enim Divinum Patris anima Humani Ipsius, et Humanum est Corpus Ipsius; et Humanum non petit a Divino suo ut dicat quid locuturum et operaturum est; quare dicit Dominus, "In illo die in nomine meo petetis; et non dico vobis, quod Ego petiturus sim Patrem pro vobis, Ipse namque Pater amat vos, quia Me amastis" (Joh. xvi. 26, 27):

in illo die est post glorificationem, hoc est, post perfectam et absolutam unionem cum Patre. Hoc arcanum est ab Ipso Domino pro illis qui e nova Ipsius Ecclesia erunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church