True Christian Religion (Chadwick) n. 164

Previous Number Next Number See English 

164. (i.) Quod Divina Trinitas sit, quae est, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus. - Quod Divina Trinitas sit, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, constat manifeste ex Verbo, et ex his ibi:

Angelus Gabriel dixit ad Mariam, "Spiritus Sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (Luc. i. 35):

hic tres, Altissimus, quae est Deus Pater, Spiritus Sanctus, et Filius Dei, nominantur. Cum baptizatus est Jesus, "ecce aperti sunt caeli," et Johannes "vidit Spiritum [2]Dei, descendentem sicut columbam, venientem super Ipsum; et.. vox e caelo dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo complacuit Mihi" (Matth. iii. 16, 17; Marc. i. 10, 11; Joh. i. 32). Adhuc apertius ex his Domini verbis ad discipulos, "Euntes discipulos facite omnes gentes, baptizantes illos in nomine Patris, et Filii, et spiritus Sancti" (Matth. xxviii. 19);

et insuper ex his apud Johannem, Tres sunt qui testificantur in caelo, Pater, verbum, et Spiritus Sanctus" (1 Epist. v. 7):

et praeter haec, quod Dominus oraverit ad Patrem suum, et quod locutus de Ipso, et cum Ipso, et quod dixerit quod Spiritum Sanctum missurus sit, et quoque quod miserit. Ac insuper, quod Apostoli in Epistolis suis frequenter nominaverint et Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Ex his patet, quod Divina Trinitas sit, quae est, Pater, Filius et Spiritus Sanctus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church