True Christian Religion (Chadwick) n. 179

Previous Number Next Number See English 

179. (vii.) Quod inde sit illa abominatio desolationis, et afflictio qualis non fuit nec futura est, quas Dominus apud Danielem et Evangelistas, et in Apocalypsi, praedixerat. - Apud Danielem leguntur haec:

"Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum, stillabit super devastationem" (ix. [2]27). Apud Evangelistam Matthaeum, dicit Dominus haec: "Tunc multi pseudoprophetae exsurgent. et seducent multos. ....Cum itaque videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele Propheta. stantem in loco sancto, qui legit, probe notet" (xxiv. [11,] 15);

et postea in eodem capite, "Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi, usque nunc, nec fiet" (vers. 21). De hac afflictione et illa abominatione actum est in septem capitibus in Apocalypsi; illae sunt quae intelliguntur Per equum nigrum et per equum pallidum, exeuntes e Libro, cujus sigilla Agnus aperuit (Apoc. vi. 5-8). Tum per "bestiam ascendentem ex abysso," quae fecit bellum cum binis testibus, et occidit illos (xi. 7 seq.). Ut et per "draconem," qui stetit coram muliere paritura, ut fetum ejus devoraret, et persecutus illam in desertum, et ibi ex ore suo ejecit aquam ut flumen, ut absorberet illam (xii.). Et quoque per "bestias draconis," unam ex mari, et alteram ex terra (xiii.). Tum per "tres spiritus similes ranis," qui ex ore draconis, ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae exiverunt (xvi. 13). Ac insuper per haec, quod postquam septem angeli effuderunt phialas irae Dei, in quibus erant septem plagae ultimae, in terram, in mare, in fontes et fluvios, in solem, in thronum bestiae, in Euphratem, et tandem in aerem, factus sit terrae motus magnus qualis non fuerat, ex quo homines facti sunt (xvi.):

"terrae motus" significat ecclesiae inversionem, quae fit per falsa et falsificationes veri, simile quod significat "Afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi" (Matth. xxiv. 21). Similia intelliguntur per haec: "Angelus misit falcem, et vindemiavit vineam terrae, et conjecit in torcular irae Dei magnum; et calcatum est torcular, et exivit sanguis usque ad frena equorum a stadiis mille sexcentis" (Apoc. xiv. 19, 20):

"sanguis" significat falsificatum verum. Praeter plura in septem illis capitibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church