True Christian Religion (Chadwick) n. 182

Previous Number Next Number See English 

182. (viii.) Tum hoc, quod nisi Novum Caelum et Nova Ecclesia a Domino conduntur, non conservaretur ulla caro. - Legitur apud Matthaeum, "Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet; immo nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro" (xxiv. 21, 22):

agitur in illo capite de consummatione saeculi, per quam intelligitur finis ecclesiae hodiernae; quare per "abbreviare dies illos," intelligitur finire illam, et instaurare novam. Quis non scit, quod nisi Dominus in mundum venisset, et redemptionem fecisset, nulla caro salvari potuerit? Per redemptionem facere, intelligitur novum caelum et novam ecclesiam condere. Quod Dominus denuo in mundum venturus sit, praedixit apud Evangelistas (Matth. xxiv. 30, 31; Marc. xiii. 26; Luc. xii. 40; xxi. 27);

inque Apocalypsi, imprimis in capite ultimo. Quod etiam hodie redemptionem faciat, condendo novum caelum et instaurando novam ecclesiam, propter finem ut homo salvari possit, in lemmate De Redemptione, supra ostensum est. [2.] Magnum Arcanum, quod nisi Nova Ecclesia a Domino instauratur, non conservari possit ulla caro, est hoc; quod quamdiu Draco cum sua turba in Mundo spirituum, in quem conjectus est, commoratur, tamdiu non possit aliquod Divinum Verum unitum Divino Bono pertransire ad homines telluris, quin pervertatur et falsificetur, aut pereat; id est quod intelligitur in Apocalypsi per hoc, "Draco projectus est in terram et angeli ejus cum illo projecti sunt. ....Vae habitantibus terram et mare, quia descendit diabolus ad illos habens iram magnam" (xii. 9, 12, 13):

at postquam draco projectus est in infernum (xx. 10), tunc Johannes vidit caelum novum et terram novam, ac vidit Novam Hierosolymam descendentem a Deo e caelo (xxi. 1, 2). Per "draconem" intelliguntur, qui in fide hodiernae ecclesiae sunt. [3.] Aliquoties in mundo spirituali locutus sum cum justificatoribus hominum per solam fidem, et dixi, quod doctrina illorum sit erronea, et quoque absona, quodque inducat securitatem, caecitatem, somnum et noctem in rebus spiritualibus. et inde letum animae; exhortans ut ab illa desistant. Sed responsum tuli, "Quid desistere? Nonne excellentia eruditionis clericorum prae laicis ab illa sola dependet?" Sed retuli, quod sic non pro aliquo fine spectent salutem animarum, sed excellentiam suae famae; et quod quia falsis suis principiis applicuerunt vera Verbi, et sic adulteraverunt illa, sint angeli abyssi, vocati Abaddones et Apollyones (Apoc. ix. 11), per quos significantur perditores ecclesiae per totalem falsificationem Verbi. Sed responderunt, "Quid hoc? Sumus per scientiam mysteriorum illius fidei oracula, et ex illa ut ex adyto reddimus responsa; quare non sumus Apollyones sed Apollines." Ex his indignatus dixi, "Si estis Apollines. estis etiam Leviathanes, primi vestrum leviathanes tortuosi, et secundi vestrum leviathanes oblongi, quos Deus gladio suo duro et magno visitabit" (Esai. xxvii. 1). Sed ad haec riserunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church