True Christian Religion (Chadwick) n. 198

Previous Number Next Number See English 

198. Ubi Dominus de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, coram discipulis suis loquitur, ad finem praedictionum de successivis status mutationibus ejus, dicit, "Statim post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa. Et emittet angelos cum tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis ab extremo caelorum usque ad extremum illorum" (Matth. xxiv. 29-31). Per haec in sensu spirituali non intelligitur quod sol et luna obscurarentur, quod stellae caderent de caelo, quodque appariturum sit signum Domini in Caelis, et quod visuri Ipsum in nubibus, et simul angelos cum tubis; sed per singula verba ibi intelliguntur spiritualia, quae ecclesiae sunt; de cujus statu in fine, illa dicta sunt. In sensu enim spirituali per "solem" qui obscurabitur, intelligitur amor in Dominum; per "lunam," quae non dabit lumen suum, intelligitur fides in Ipsum; per "stellas" quae cadent de caelo, intelliguntur cognitiones veri et boni; per "signum Filii hominis in caelo," intelligitur apparitio Divini Veri in Verbo ab Ipso: per "tribus terrae" quae plangent, intelligitur defectus omnis veri quod fidei est, et omnis boni quod amoris; per "adventum Filii hominis in nubibus caeli cum potentia et gloria," intelligitur praesentia Domini in Verbo et revelatio; per "nubes caeli" significatur Verbi sensus litterae, et per "gloriam" Verbi sensus spiritualis; per "angelos cum tubae voce magna," intelligitur caelum unde Divinum Verum; per "congregare electos a quatuor ventis ab extremo caelorum ad extremum illorum," intelligitur novum caelum et nova ecclesia ex illis qui fidem in Dominum habent, et vivunt secundum praecepta Ipsius. Quod non intelligatur obscuratio solis et lunae, ac delapsus stellarum in terram, constat manifeste ex Prophetis, apud quos similia dicuntur de ecclesiae statu, quando Dominus in mundum venturus est. Ut apud Esaiam, "Ecce dies Jehovae veniet saevus, ..et excandescentiae irae; ....stellae caelorum, et sidera illorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lumen suum; visitabo super orbem malitiam" ([xiii. 9-11;] xxiv. 21, 23). Apud Joelem, "Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis: sol et luna atrati erunt; et stellae contrahent splendorem suum" ([1]ii. 1, 2, 10; iv. [B.A. iii.] 15). Apud Ezechielem, "Obtegam... caelos, et atrabo stellas..; Solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum; omnia luminaria lucis.. [2]obtenebrabo, et dabo tenebras super terra" ([3]xxxii. 7, 8). Per "diem Jehovae" intelligitur adventus Domini, qui fuit, quando non amplius erat aliquod bonum amoris et verum fidei in ecclesia residuum, et non aliqua cognitio Domini; ideo vocatur "dies tenebrarum et caliginis."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church