True Christian Religion (Chadwick) n. 222

Previous Number Next Number See English 

222. (vi.) Quod Verbum in sua Gloria repraesentatum sit In Domino, eum transformatus est. - De Domino coram Petro, Jacobo et Johanne, transformato legitur, Quod facies Ipsius fulserit sicut sol; vestimenta Ipsius facta sint sicut lux: et quod visi sint Moses et Elias cum Ipso loquentes: et quod nubes lucida discipulos obtexerit: et quod ex nube audita sit vox, dicens, "Hic est Filius meus dilectus, ...Ipsum audite" (Matth. xvii. 1-5). Instructus sum quod Dominus tunc repraesentaverit Verbum; per "faciem," quae fulsit sicut Sol, repraesentatum est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius; per "vestimenta," quae facta sicut lux, Divinum Verum Divinae Sapientiae Ipsius; per "Mosen et Eliam," Verbum Historicum et Propheticum, per "Mosen" Verbum quod per illum scriptum est, et in genere Verbum Historicum, et per "Eliam" omne Verbum Propheticum; per "nubem lucidam" quae obtexit discipulos, Verbum in sensu litterae; quare ex hac vox audita est, dicens, "Hic est Filius meus dilectus, ...Ipsum audite:" omnia enim enuntiata et responsa e caelo, nusquam fiunt nisi per ultima, qualia sunt in sensu litterae Verbi; fiunt enim in pleno a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church