True Christian Religion (Chadwick) n. 260

Previous Number Next Number See English 

260. Insuper sciendum est, quod sensus litterae sit custodia pro genuinis veris, quae intus latent, ne laedantur; et in eo est custodia, quod ille sensus possit huc illuc verti, et explicari secundum captum, et tamen internum ejus non laedi et violari: non enim nocet, quod sensus litterae aliter ab uno quam ab altero intelligatur, sed id nocet, si homo falsa infert, quae contra Divina vera sunt, quod unice fit ab illis, qui se in falsis confirmaverunt; per hoc infertur Verbo violentia. Ne hoc fiat, custodit sensus litterae, et custodit apud illos, qui in falsis sunt ex religione, et falsa ejus non confirmant. Sensus litterae Verbi ut custodia, significatur per "cherubos" in Verbo, et quoque per illos describitur ibi. Haec custodia significatur per cherubos, qui, postquam Adamus cum uxore ejectus est ex horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt; de quibus haec leguntur:

Cum Jehovah Deus "expulerat hominem, habitare fecit ab oriente horti Edenis cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitae" (Genes. iii. 23, 24) [2.] Quid haec significant nemo videre potest, nisi sciat, quid per "cherubos" significatur, et quid per "hortum Edenis," et per "arborem vitae" ibi; et dein quid per "flammam gladii hinc inde vertentis se:" haec singula in Arcanis Caelestibus, Londini editis, ad hoc caput explicata sunt; videlicet, quod per "cherubos" significetur custodia; per "viam arboris vitae" significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per vera sensus spiritualis Verbi; per "flammam gladii vertentis se" significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in sensu litterae, qui ita verti potest. Simile intelligitur per "Cherubos ex auro positos" super duabus extremitatibus propitiatorii, quod erat super arca, in tabernaculo (Exod. xxv. 18-21);

per "arcam" significabatur Verbum, quia decalogus in illa erat primitivum ejus; per "cherubos" ibi significabatur custodia, quare Dominus cum Mose inter illos locutus est (Exod. xxv. 22; [1]xxxvii. 9; Num. vii. 89);

et locutus est in sensu naturali, nam cum homine non loquitur nisi in pleno, et in sensu litterae est Divinum Verum in suo pleno (videatur supra, n. 214-224). Nec aliud significatum est Per cherubos super aulaeis tabernaculi, et super velo (Exod. xxvi. [1,] 31);

nam aulaea et vela tabernaculi significabant ultima caeli et ecclesiae, ita quoque Verbi (videatur supra, n. 220). Similiter Per cherubos sculptos super parietibus et super foribus templi Hierosolymitani (1 Reg. vi. 29, 32, 35);

(videatur supra, n. 221:) pariter Per cherubos in Novo Templo (Ezech. xli. 18-20). [3.] Quoniam per "cherubos" significabatur custodia ne Dominus, caelum, et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur:

"Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine, in Eden horto.. fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum; ....tu cherube expansio contegentis: ....perdidi te, cherube contegens, in medio lapidum ignis" (Ezech. xxviii. 12-14, 26), per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde per "regem Tyri" Verbum ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo per illum, et per "cherubum" custodia significetur, patet; nam dicitur, "Tu obsignans demensum; ....omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, ....tu cherube expansio contegentis;" ut et "cherube contegens;" quod per "lapides pretiosos" qui etiam ibi nominantur, intelligantur illa quae sensus litterae sunt, videatur supra (n. 217, 218). Quoniam per "cherubos" significatur Verbum in ultimis, et quoque custodia, ideo dicitur apud Davidem, Jehovah "inclinavit caelos, et descendit, ....et equitavit super cherubo (Psalm. xviii. 10, 11 [B.A. 9, 10]). "Pastor Israelis, ....qui sedet super cherubis, effulge" (Psalm. lxxx. 2 [B.A. 1]). "Jehovah.... insidens cherubis" (Psalm. xcix. 1). "Equitare super cherubis," "sedere super illis," [[1]et "insidere illis,"] est super sensu ultimo Verbi. Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per quatuor animalia, quae etiam vocantur cherubi (apud Ezechielem, i. ix. et x.); et quoque per quatuor animalia in medio throni, et juxta thronum (Apoc. iv. 6, seq.). (Videatur Apocalypsis Revelata, a me Amstelodami edita, n. 239, 275, 314).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church