True Christian Religion (Chadwick) n. 269

Previous Number Next Number See English 

269. Quod ita sit in universo caelo, concludi potest a simili in unaquavis societate caeli; nam unaquaevis societas est caelum in minore forma, quae quoque est sicut Homo. (Quod ita [1]sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 41-87.) In omni societate caeli, illi qui in medio ejus sunt, similiter referunt cor et pulmonem, et apud illos est maxima lux. Ipsa lux et inde perceptio veri, a media illo se propagat versus peripherias quaquaversum, ita ad omnes qui in societate sunt, et facit vitam illorum spiritualem. Ostensum est, quod quando illi qui in medio erant, et provinciam cordis et pulmonis constituebant, et apud quos maxima lux erat, auferrentur, illi qui circum erant, in umbra intellectus essent, et tunc in tam exili perceptione veri, ut lamentarentur; sed mox ut redierunt, visa est lux, et fuit illis perceptio veri sicut prius. Comparatio fieri potest cum calore et luce ex sole mundi, quod vegetationem dant arboribus et virgultis, etiam illis quae ad latera, et sub nube stant, modo sol ortus sit. Ita lux et calor Caeli a Domino ut Sole ibi, quae lux in essentia sua est Divinum Verum, ex quo omnis intelligentia et sapientia est angelis et hominibus. Quare dicitur de Verbo Quod erat apud Deum et erat Deus, quod illuminet omnem hominem venientem in mundum; et quod lux illa etiam in tenebris appareat (Joh. i. 1, 5, 9). per "Verbum" ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church