True Christian Religion (Chadwick) n. 273

Previous Number Next Number See English 

273. XIV. Quod nisi Verbum foret, nemo sciret Deum, Caelum et Infernum, et Vitam post mortem, et minus Dominum. Quoniam illi, qui statuunt, et apud se confirmaverunt, quod homo absque Verbo scire posset existentiam Dei, et quoque caeli et inferni, tum reliqua quae Verbum docet, ideo non licet cum illis ex Verbo agere, sed ex naturali rationis lumine; nam non credunt Verbo, sed sibi. Ex lumine rationis inquire et invenies quod duae facultates vitae sint apud hominem, quae vocantur intellectus et voluntas, et quod intellectus subjectus sit voluntati, et non voluntas intellectui, intellectus enim modo docet et monstrat quid ex voluntate faciendum est. Inde est, quod multi qui acuto ingenio sunt, et prae aliis intelligunt vitae moralia, et tamen non vivunt secundum illa; aliter foret, si vellent illa. Inquire etiam, et invenies quod voluntas hominis sit ejus proprium, et quod hoc a nativitate sit malum, et quod inde sit falsum in intellectu. Quum haec inveneris, videbis quod homo ex se non velit aliud intelligere quam quod est ex proprio voluntatis ejus, et quod nisi alibi sit, unde id sciat, homo ex proprio voluntatis suae non velit aliud intelligere, quam quod sui et mundi est; quicquid supra est, in caligine est. Ut dum videt solem, lunam, et stellas, si tunc forte cogitaret de ortu illorum, non aliter posset cogitare, quam quod a se sint. Num altius quam plures docti in mundo, qui tametsi sciunt ex Verbo creationem omnium a Deo, usque agnoscunt Naturam? Quid tunc iidem, si nihil ex Verbo scivissent Num credis quod veteres sophi, ut Aristoteles, Cicero, Seneca, et alii, qui de Deo, et de immortalitate animae scripserunt, id primum ex proprio intellectu sumpserint? Non, sed ex aliis per traducem ex illis, qui id primum sciverunt ex Verbo Vetusto, de quo supra. Scriptores theologiae naturalis nec hauriunt quicquam tale ex se, sed modo confirmans illa quae sciunt ab ecclesia, in qua est Verbum, per rationalia; et possunt dari inter illos, qui confirmant, et tamen non credunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church