True Christian Religion (Chadwick) n. 287

Previous Number Next Number See English 

287. Quod Decalogus in Sensu Litterae contineat communia Praecepta Doctrinae et Vitae; in Sensu autem Spirituali et Caelesti universaliter omnia. Notum est, quod Decalogus in Verbo in eminentia dicatur Lex, quia continet omnia quae doctrinae et vitae sunt; nam non modo omnia quae spectant Deum, sed etiam omnia quae spectant hominem: quare lex illa inscripta est duabus tabulis, quarum una agit de Deo, altera de homine. Notum etiam est, quod omnia doctrinae et vitae se referant ad amorem in Deum, et ad amorem erga proximum; horum amorum omnia continentur in decalogo. Quod totum Verbum non aliud doceat, constat ex his Domini verbis: "Jesus.. dixit.., Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua; ....et proximum sicut te ipsum; ex his duobus mandatis lex et prophetae pendent" (Matth. xxii. 35-37[, 40]):

"lex et prophetae" significant totum Verbum. Et porro:

"Unus... legisperitus tentans Jesum, dixit, Magister, quid faciam, ut vitam aeternam hereditem? Et Jesus ad illum dixit, In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Et ille respondens dixit, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex toto robore tuo, et ex tota mente tua, et proximum sicut te ipsum; et Jesus dixit, ....Hoc fac et vives" (Luc. x. 25-28). Nunc quia amor in Deum, et amor erga proximum, sunt omnia Verbi, et decalogus in prima tabula in summario continet omnia amoris in Deum; et in secunda tabula omnia amoris erga proximum, sequitur quod contineat omnia quae doctrinae et vitae sunt. Ex visis binis tabulis patet, quod ita conjunctae sint, ut Deus ex sua tabula spectet hominem, et quod homo ex sua spectet Deum vicissim, et sic quod sit aspectus reciprocus, qui talis est, ut a parte Dei nusquam desit quin spectet hominem, ac operetur talia quae salutis ejus sunt; et si homo recipit et facit illa quae in sua tabula sunt, fiat conjunctio reciproca, et tunc fit secundum Domini verba ad legisperitum, "Hoc fac et vives."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church