True Christian Religion (Chadwick) n. 368

Previous Number Next Number See English 

368. VII. Quod Dominus sit Charitas et Fides in Homine, et quod Homo sit Charitas et Fides in Domino. Quod homo Ecclesiae sit in Domino, et Dominus in illo, constat ex his in Verbo:

Jesus dixit, "Manete in Me, et Ego in vobis: ....Ego sum Vitis et vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum" (Joh. xv. 4, 5). "Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo" (Joh. vi. 56). "In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre meo, et vos in Me, et Ego in [2]vobis" (Joh. xiv. 20). "Quisquis confessus fuerit, quod Jesus sit Filius Dei, Deus in illo manet, et ille in Deo" (1 Joh. iv. 15). Sed non potest ipse homo in Domino esse, sed charitas et fides quae a Domino apud hominem sunt, ex quibus duabus homo essentialiter est homo. Verum enim vero ut hoc arcanum in aliqua luce coram intellectu appareat, rimandum est in hac serie:

(i.) Quod Conjunctio cum Deo sit, per quam homini salus et vita aeterna. (ii.) Quod non dabilis sit Conjunctio cum Deo Patre, sed cum Domino, et per Ipsum cum Deo Patre. (iii.) Quod Conjunctio cum Domino sit reciproca, quae est quod Dominus sit in homine, et homo in Domino. (iv.) Quod reciproca haec Conjunctio fiat per charitatem et fidem Quod haec ita sint, patebit a sequente explicatione.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church