True Christian Religion (Chadwick) n. 370

Previous Number Next Number See English 

370. (ii.) Quod non dabilis sit Conjunctio cum Deo Patre, sed cum Domino et per Ipsum cum Deo Patre; hoc Scriptura docet, et ratio videt: Scriptura docet, quod Deus Pater nusquam visus et auditus sit, et quod nec videri et audiri possit, proinde non aliquid ex Se, qualis est in suo Esse et in sua Essentia, apud hominem operari; dicit enim Dominus, [1]Deum nemo vidit quis, "nisi qui est [2]apud Patrem, Ille vidit Patrem" (Joh. vi. 46). "Non Patrem quisquam cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare" (Matth. xi. 27). "Non vocem" Patris "audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (Joh. v. 37). Causa est, quia Ipse in omnium primis et principiis est, ita eminentissime super omnem sphaeram mentis humanae; est enim in primis et principiis omnium sapientiae et omnium amoris, cum quibus homini nulla conjunctio dabilis est: quare si Ipse accederet ad hominem, aut homo ad Ipsum, homo consumeretur et colliquesceret, sicut lignum in foco magni speculi caustici, aut potius sicut simulacrum conjectum in ipsum solem. Quare dictum est Mosi, qui cupivit videre Deum, Quod homo non possit videre Ipsum et vivere (Exod. xxxiii. 20). [2.] Quod autem Deus Pater conjungatur per Dominum, constat ex mox allatis, Quod non Pater, sed Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est et vidit Patrem, illa quae Dei et a Deo sunt, exposuerit et revelaverit; et insuper ex his: "In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre meo, et vos in Me et Ego in vobis" (Joh. xiv. 20). "Ego gloriam, quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; Ego in illis, et Tu in Me" (Joh. xvii. 22, 23, 26). "Jesus dixit.., Ego sum Via, Veritas, et vita, nemo venit ad Patrem nisi per Me:" et tunc Philippus voluit videre Patrem, cui Dominus respondit, "Qui Me videt, etiam Patrem videt, et qui Me cognoscit etiam Patrem cognoscit" (Joh. xiv. 6, 7, seq.). et alibi, "Qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me" (Joh. xii. 45). Ac insuper dicit, Quod sit Janua, et quod qui per Ipsum ingreditur, salvetur, et quod qui ascendit aliunde, sit fur et latro (Joh. x. 1, 9). Et quoque dicit, Quod qui non manet in Me, ejicietur foras, et sicut palmes arefactus in ignem conjicietur (Joh. xv. 6). [3.] Causa est, quia Dominus noster Salvator, est Ipse Jehovah Pater in Forma Humana; Jehovah enim descendit, et Homo factus est, ut accedere posset ad hominem, et homo ad Ipsum, et sic fieret conjunctio, et per conjunctionem homini salus et vita aeterna: quando enim Deus factus est Homo, et sic quoque factus Homo Deus, tunc accommodatus ad hominem potuit accedere, et ei conjungi ut Deus Homo et Homo Deus. Sunt tria quae sequuntur ordine, Accommodatio, Applicatio, et Conjunctio. Accommodatio erit, antequam datur applicatio; atque accommodatio et simul applicatio, antequam datur conjunctio. Accommodatio a parte Dei fuit, quod factus sit Homo: applicatio a parte Dei est perpetua, quantum homo se applicat vicissim; et sicut hoc fit, etiam fit Conjunctio. Haec tria sequuntur et procedunt in suo ordine, in omnibus et singulis, quae unum fiunt et coexistunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church