True Christian Religion (Chadwick) n. 382

Previous Number Next Number See English 

382. [X.] Quod nulla Fides sit apud Malos. Omnes illi mali sunt, qui negant creationem mundi a Deo, et sic Deum, nam sunt naturalistae athei. Quod omnes illi mali sint, est quia omne bonum, quod non modo naturaliter, sed etiam spiritualiter bonum est, a Deo est: quare illi, qui negant Deum, non volunt et ideo non possunt recipere aliquod bonum aliunde, quam ex suo proprio; et proprium hominis est concupiscentia carnis ejus, et quicquid ex hac procedit, spiritualiter malum est, utcunque naturaliter apparet bonum Hi sunt theoretice mali; ac practice mali sunt, qui nihili faciunt praecepta Divina, quae in summa exstant in decalogo, et vivunt sicut exleges. Quod illi quoque corde negent Deum, tametsi multi ex illis ore confitentur Deum, est quia Deus et praecepta Ipsius unum faciunt; quapropter decem praecepta Decalogi vocata sunt "Jehovah ibi" (Num. x. 35, 36; Psalm. cxxxii. 7, 8). Sed ut manifestius pateat, quod nulla fides sit malis, conclusio fiet ex his duobus problematibus: (i.) Quod Malis nulla Fides sit, quia Malum est Inferni et Fides est Caeli. (ii.) Quod omnibus illis in Christianismo nulla Fides sit, qui reprobant Dominum et Verbum, tametsi moraliter vivunt, ac rationaliter, etiam de fide, loquuntur, docent et scribunt;

sed de his singulatim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church