True Christian Religion (Chadwick) n. 436

Previous Number Next Number See English 

436. Hoc porro illustrari potest per has comparationes. Non potest aliquis adire alterum, qui leopardum et pantheram in conclavi suo custodit (et quia dat illis edere, securus cum illis habitat), nisi prius feras illas removerit. Quis invitatus ad mensam regis et reginae non prius laverit faciem et manus, antequam accedit? Quis non per ignem purificat mineras, et secernit a scoriis, antequam aurum et argentum purum accipit? Quis non zizania separat a messe tritici, antequam hoc infert in horreum? Quis non despumat carnem crudam in coctione, antequam illa fit edulis, et apponitur super mensa? Quis non excutit vermes ex foliis arboris in horto, ne consumantur folia, et sic pereat fructus? Quis amat virginem, et cum illa nuptias intendit, quae malignis inescata est, ac pustulis et varicibus obsita, utcunque illa infucat faciem, splendide se investit, ac amoris illecebras per blanditias oris inferre studet? Quod homo se ipsum purificare debeat a malis, [[1]et non exspectet ut Dominus immediate hoc faciat,] est comparative sicut servus incedens facie et veste conspurcatis fuligine aut stercore accederet ad herum suum, ac diceret, "Domine, ablue me." Annon illi herus dicturus est, "Serve stulte, quid dicis? ecce ibi aqua, sapo, et linteum; suntne tibi manus, et posse in illis? Ablue te ipsum." Et Dominus Deus dicturus est, "Sunt media purificationis a Me; et quoque est tuum velle et posse a Me; quare utere illis meis donis et dotibus ut tuis, et purificaberis."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church