True Christian Religion (Chadwick) n. 460

Previous Number Next Number See English 

460. Secundum Memorabile:-

Quondam cum circumspexi in mundo spirituali, audivi sicut stridorem dentium, et quoque sicut pulsatile, et illis intermixtum sicut raucum, et quaesivi quid illa. Et dixerunt angeli qui apud me erant, "Sunt collegia, quae a nobis vocantur diversoria, ubi inter se disceptant; disceptationes illorum ita audiuntur e longinquo, sed prope non audiuntur nisi disceptationes." Accessi, et vidi domunculas contextas ex juncis luto conglutinatis; et volui inspicere per fenestram, sed non erat; non enim licuit intrare per januam, quia sic lux e caelo influeret, et confunderet. At subito tunc facta est fenestra a dextro latere, et tunc audivi conquestos quod in tenebris essent; sed mox facta est fenestra a latere sinistro, clausa fenestra a latere dextro, et tunc paullatim discussae sunt tenebrae, et visi sibi in sua luce: et post haec mihi datum est intrare per januam, et audire. Erat mensa in medio, et scamna circum circa, omnes tamen mihi visi sunt super scamnis stare, et acriter inter se disputare de Fide et Charitate; ab una parte, quod fides esset essentiale ecclesiae, ab altera quod charitas esset. Illi qui fecerunt fidem essentiale, dixerunt, "Annon fide agimus cum Deo, et charitate cum homine? estne inde fides caelestis, et charitas terrestris? annon per caelestia salvamur, et non per terrestria? Tum, annon Deus potest dare fidem e caelo, quia est caelestis, et annon homo sibi daturus est charitatem, quia haec est terrestris? et quod homo sibi dat, hoc non est ecclesiae, et ideo non salvat. Num sic aliquis potest ex operibus, quae vocantur charitatis, coram Deo justificari? Credite nobis, quod per fidem solam non modo justificemur, sed etiam sanctificemur, si non fides per meritoria, quae sunt ex operibus charitatis, inquinatur:" praeter plura. [2.] At illi qui charitatem faciebant essentiale ecclesiae, acriter refellebant illa, dicendo, quod charitas salvet, et non fides. "Annon Deus caros habet omnes, et bonum vult omnibus? Quomodo potest Deus hoc facere nisi per homines? Num Deus solum dat loqui cum hominibus quae fidei sunt, et non dat facere hominibus quae charitatis sunt? Videtisne, quod absurde locuti sitis de charitate, quod sit terrestris? Charitas est caelestis; et quia vos non facitis bonum charitatis, est fides vestra terrestris. Quomodo accipitis fidem vestram, nisi sicut truncus aut lapis? Dicitis `Per auditum Verbi;' at quomodo potest Verbum modo auditum operari? et quomodo in truncum aut lapidem? Forte vivificamini vobis prorsus insciis; sed quae vivificatio, nisi quod possitis loqui, quod sola Fides justificet et salvet: at quid fides, et quae fides salvans, non scitis." [3.] Sed tunc surrexit unus, qui ab angelo mecum loquente vocabatur syncretista. Hic sumpsit capitium, et posuit super mensa, sed illud subito reposuit super capite, quia calvus erat. Ille dixit, "Audite; erratis omnes; verum est, quod fides sit spiritualis, et charitas moralis, sed usque [1]conjungentur, et conjunguntur per Verbum, et tunc per Spiritum Sanctum, et per effectum, qui quidem vocari potest obedientia, sed in qua homo non aliquam partem habet; quia quando infertur fides, homo non scit plus quam statua. De his mecum diu cogitavi, et inveni tandem, quod homo a Deo possit accipere fidem quae spiritualis sit, sed quod non possit, moveri a Deo ad charitatem quae sit spiritualis, plus quam truncus." [4.] His dictis adplaudebant qui in sola fide erant, sed explodebant qui in charitate; et hi ex indignatione dicebant, "Audi socie, tu non scis quod sit vita moralis spiritualis, et quod sit vita moralis mere naturalis; vita moralis spiritualis apud illos, qui bonum faciunt a Deo, et usque sicut a se, ac vita moralis mere naturalis apud illos, qui bonum faciunt ex inferno, et tamen usque sicut a se." [5.] Dictum est, quod disceptatio audita sit sicut stridor dentium, et sicut pulsatile, quibus intermixtum erat raucum. Disceptatio audita sicut stridor dentium, erat ab illis qui fidem fecerunt unicum essentiale ecclesiae; ac pulsatile erat ab illis qui charitatem fecerunt unicum essentiale ecclesiae; et raucum intermixtum erat a syncretista. Quod soni illorum ita auditi sint a longinquo, erat causa, quia omnes illi in mundo disceptarunt, et non aliquod malum fugerunt, et ideo non aliquod bonum ex prosapia spirituali fecerunt; et quoque prorsus nesciverunt, quod omne fidei sit verum, et omne charitatis bonum, et quod verum absque bono non sit verum spiritu, et quod bonum absque vero non [2]sit bonum spiritu, et quod sic unum faciat alterum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church