True Christian Religion (Chadwick) n. 47

Previous Number Next Number See English 

47. Ex his rite perceptis videri potest, quod universum sit opus cohaerens a primis ad ultima, quia est opus continens finium, causarum, et effectuum in nexu indissolubili: et quia in omni amore est finis, in omni sapientia est promotio finis per causas medias, et per has ad effectus, qui sunt usus, consequitur etiam quod universum sit opus continens Divini Amoris, Divinae Sapientiae, et Usuum, et sic omnino opus cohaerens a primis ad ultima. Quod universum consistat ex perpetuis usibus productis a sapientia ac initiatis ab amore, omnis sapiens potest contemplari sicut in speculo, dum communem ideam de creatione universi sibi comparat, et in illa particularia tuetur; particularia enim adaptant se suo communi, et commune disponit illa in formam ut concordent. Quod ita sit, in sequentibus per plura illustrabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church