True Christian Religion (Chadwick) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. De Dei Omnipotentia, Omniscientia, et Omnipraesentia. Actum est de Divino Amore et Divina Sapientia, et ostensum, quod haec duo sint Divina Essentia; sequitur nunc de Dei Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia, quia haec tria procedunt ex Divino Amore et Divina Sapientia, vix aliter quam potentia et praesentia solis in hoc mundo, ac in omnibus et singulis ejus per calorem et lucem; etiam calor e sole mundi spiritualis, in cujus medio Jehovah Deus est, in essentia sua est Divinus amor, et lux inde in essentia sua est Divina Sapientia: ex quo patet. quod sicut infinitas, immensitas ac aeternitas pertinent ad Divinum Esse, ita omnipotentia, omniscientia, omnipraesentia ad Divinam Essentiam. Sed quia tres illae Divinae Essentiae praedicationes universales hactenus non intellectae sunt, quia progressio illarum secundum vias suas, quae sunt leges Ordinis, ignota fuit, oportet illas luce donare per distinctos articulos, qui erunt: -

(i.) Quod Divinae Sapientiae ex Divino Amore sit Omnipotentia, Omniscientia, et Omnipraesentia. (ii.) Quod Dei Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia non possint cognosci; nisi sciatur quid Ordo; et nisi sciantur haec ejus, quod Deus sit Ordo, et quod una cum creatione introduxerit ordinem tam in universum, quam in omnia et singula ejus. (iii.) Quod Dei Omnipotentia in universo ac in omnibus et singulis ejus secundum leges sui ordinis procedat et operetur. (iv.) Quod Deus omniscius sit, hoc est, percipiat, videat, et sciat omnia et singula usque ad minutissima, quae fiunt secundum ordinem, et ex illis etiam quae fiunt contra ordinem. (v.) Quod Deus omnipraesens sit a primis ad ultima sui ordinis. (vi.) Quod Homo creatus sit forma Divini Ordinis. (vii.) Quod homo tantum in potentia contra malum et falsum ex Divina Omnipotentia sit, quodque tantum in sapientia de bono et vero ex Divina Omniscientia sit, et quod tantum in Deo ex Divina Omnipraesentia sit, quantum secundum Divinum ordinem vivit. Sed haec singulatim evolvenda sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church