True Christian Religion (Chadwick) n. 577

Previous Number Next Number See English 

577. Ex his sequitur etiam hoc, quod Dominus continue sit in actu regenerandi hominem, quia continue est in actu salvandi illum, et nullus salvari potest, nisi regeneretur, secundum ipsa Domini verba apud Johannem, Quod qui non generatur denuo, non possit videre regnum Dei (iii. 3, 5, 6). Est itaque regeneratio medium salvationis, ac charitas et fides sunt media regenerationis. Quod regeneratio sequatur fidem hodiernae ecclesiae, quae est absque cooperatione hominis, est vanitas vanitatum. [2.] Actio et cooperatio qualis descripta est, videri potest in omni re, quae in aliqua activitate et mobilitate est. Talis actio et cooperatio est cordis et omnis ejus arteriae; cor agit, et arteria ex suis involucris aut tunicis cooperatur; inde circulatio. Simile est cum pulmone; aer ex incumbentia secundum altitudinem suae atmosphaerae agit, et costae cum pulmone primum cooperantur, et mox postea pulmo cum costis; inde respiratio omnis membranae in corpore. Ita meninges cerebri, pleura, peritonaeum, diaphragma, et reliquae, quae viscera tegunt, et quae intus componunt, agunt et aguntur, et sic cooperantur; sunt enim elasticae; inde existentia et subsistentia; simile est in omni fibra et nervo, inque omni musculo, immo in cartilagine; quod in singulis illis sit actio et cooperatio, notum est. [3.] Talis cooperatio est quoque in omni sensu, nam sensoria sicut motoria corporis, ex fibris, membranis et musculis consistunt; sed cujusvis cooperationem describere, supervacaneum est; scitur enim quod lux agat in oculum, sonus in aurem, odor in narem, et sapor in linguam, et quod organa illis se adaptent, unde sensatio. Quis non inde potest percipere, quod nisi talis actio et cooperatio cum influa vita in spirituali organismo cerebri foret, non posset existere cogitatio et voluntas? Vita enim a Domino in organismum illum influit, qui quia cooperatur, percipitur id quod cogitatur, similiter id quod ibi expenditur, concluditur, et in actum determinatur. Si sola vita ageret, et non homo cooperaretur sicut ex se, non posset plus cogitare quam truncus, aut quam templum, cum concionatur minister: hic quidem ex repercussione soni e valvis ejus potest sentire sicut echo, sed nihil sermonis: talis foret homo nisi cooperaretur cum Domino quoad charitatem et fidem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church