True Christian Religion (Chadwick) n. 579

Previous Number Next Number See English 

579. [III.] Quod omnes, quia omnes redempti sunt, regenerari possint, quisque secundum suum statum. Ut haec intelligantur, praemittendum est aliquid de Redemptione. Dominus in mundum venit, principaliter propter haec duo, ut removeret infernum ab angelo et ab homine, ac ut glorificaret Humanum suum: nam ante adventum Domini, infernum succrevit, usque ut infestaret angelos caeli, ut et per interpositionem inter caelum et mundum interciperet communicationem Domini cum hominibus telluris, ex quo non potuit aliquod Divinum verum et bonum a Domino ad homines pertransire; inde totalis damnatio imminuit universo generi humano, et quoque nec angeli caeli in integritate sua potuerunt diu subsistere. [2.] Ut itaque submoveretur infernum, et sic imminens illa damnatio tolleretur, Dominus in mundum venit, et removit infernum, et subjugavit illud, et sic aperuit caelum, ut postea posset praesens esse apud homines telluris, et salvare illos, qui secundum praecepta Ipsius viverent; consequenter illos regenerare et salvare, nam salvantur qui regenerantur. Ita intelligitur hoc, quod omnes, quia omnes redempti sunt, regenerari possint, et quia regeneratio et salvatio unum faciunt, quod omnes possint salvari. Hoc itaque, quod ecclesia docet, quod absque adventu Domini nemo potuerit salvari, ita intelligendum est, quod nemo absque adventu Domini regenerari potuerit. [3.] Quod alterum finem, propter quem Dominus in mundum venit, attinet, qui est, ut glorificaret Humanum suum, fuit, qua sic factus est Redemptor, Regenerator et Salvator in aeternum: nam non credendum est, quod per Redemptionem semel factam in mundo, omnes post illam redempti sint, sed quod perenniter redimat illos, qui in Ipsum credunt, et verba Ipsius faciunt. Sed plura de his videantur in capite de Redemptione.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church