True Christian Religion (Chadwick) n. 582

Previous Number Next Number See English 

582. Dicite ex rationali cogitatione, quale foret universum genus humanum, si perstaret fides hodiernae ecclesiae, quae est, quod sint redempti per solam passionem crucis, et quod qui illo Domini merito donati sunt, non sint sub legis damnatione; tum, quod fides illa, (de qua homo ne hilum scit num inest,) remittat peccata, ac regeneret, et quod cooperatio hominis in actu ejus, qui est dum datur et intrat, pessumdaret fidem illam, et cum illa auferret salutem, quoniam suum meritum merito Christi commisceret. Dicite, inquam, ex cogitatione rationali, annon ita totum Verbum rejectum fuisset, ubi principaliter docetur regeneratio per spiritualem lavationem a malis, et per exercitia charitatis? Quid tunc Decalogus, principium reformationis, plus quam charta, quae venditur in cauponis et formatur in volvulos circum aromata? quid tunc religio, nisi quaedam lamentatio quod peccator sit, et supplicatio, ut Deus Pater misereatur propter passionem Filii sui, ita solius oris ex pulmone, et nihil facti ex corde? Et quid tunc redemptio nisi indulgentia papalis; aut plus quam flagellatio monachi, pro toto coetu, ut fit. Si sola illa fides regeneraret hominem, ac nihil paenitentia et charitas, quid tunc internus homo, qui est spiritus ejus vivens post mortem, nisi sicut urbs incensa, cujus rudera faciunt externum hominem? aut sicut ager vel campus ab erucis et locustis devastatus? Talis homo coram angelis non apparet aliter, quam sicut gremio foveret serpentem, et superinduceret vestem ne appareat; tum etiam sicut qui dormit ut ovis cum lupo; aut sicut qui cubat sub pulchro velamento in indusio ex telis araneae contexto. Et quid tunc vita post mortem, quando omnes distinguuntur secundum discrimina regenerationis in caelo, et secundum discrimina rejectionis ejus in inferno, nisi quam vita carnea, et sic qualis vita piscis aut cancri?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church