True Christian Religion (Chadwick) n. 584

Previous Number Next Number See English 

584. Ex his nunc patet, quod correspondentia sit inter generationes naturales et generationes spirituales; et quia correspondentia est, sequitur quod de nova generatione non modo praedicari possint conceptio, gestatio in utero, partus et educatio, sed etiam quod actualiter sint. Quales autem sunt, in suo ordine in hoc articulo de Regeneratione videndum exhibetur: hic solum, quod semen hominis concipiatur interius in intellectu, ac formetur in voluntate, et inde transferatur in testem, ubi induit se velamine naturali; et sic effertur in uterum, ac intrat mundum. Praeterea est correspondentia regenerationis hominis cum omnibus quae in regno vegetabili sunt; quare etiam in Verbo homo describitur per arborem, verum ejus per semen, et bonum ejus per fructum. Quod mala arbor possit e novo sicut generari, et postea ferre bonum fructum et bonum semen, constat ex insitionibus et inoculationibus; quod tunc tametsi idem succus e radice per [6]stipitem usque ad insitum aut inoculatum ascendit, usque ille vertatur in succum bonum, et faciat arborem bonam. Simile est in ecclesia cum illis qui inseruntur Domino, quod Ipse docet his verbis, "Ego sum vitis, vos palmites qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum nisi quis manserit in Me, ejectus est foras sicut palmes, et arefactus... conjicitur in ignem" (Joh. xv. 5, 6).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church