True Christian Religion (Chadwick) n. 610

Previous Number Next Number See English 

610. Supradictis adjicietur hoc: quod regeneratio hominis non fiat uno momento, sed quod successive a principio ad finem vitae in mundo, et quod post hunc continuetur et perficiatur; et quia homo per pugnas et victorias super mala carnis suae reformatur, ideo dicit Filius hominis ad quamlibet e septem ecclesiis, quod qui vicerit ei daturus sit dona; ut ad Ecclesiam Ephesinam, "Qui vicerit, dabo ut comedat de arbore vitae" (Apoc. ii. 7); ad Ecclesiam Smyrnaeorum, "Qui vicerit, damnum non patietur in morte altera" (vers. 11); ad Ecclesiam in Pergamo, "Qui vicerit, dabo ut comedat de manne abscondito" (vers. 17); ad Ecclesiam in Thyatiris, "Qui vicerit, ....dabo potestatem super gentes" (vers. 26);

ad Ecclesiam in Sardibus, "Qui vicerit, induetur vestibus albis" (iii. 5);

ad Ecclesiam in Philadelphia, "Qui vicerit, eum dabo columnam in Templo Dei" (verse 12);

ad Ecclesiam Laodicensium, "Qui vicerit, illi dabo ut sedeat Mecum in throno meo" (verse 21). Ultimo addetur hoc, quod quantum homo regeneratur, seu quantum regeneratio apud illum perficitur, tantum non sibi tribuat aliquid boni et veri hoc est, charitatis et fidei, sed Domino; vera enim quae successive haurit, illud manifeste docent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church