True Christian Religion (Chadwick) n. 626

Previous Number Next Number See English 

626. Caput Undecimum. DE IMPUTATIONE. Quod Fides hodiernae Ecclesiae, quae perhibetur sola justificare, et Imputatio, unum faciant. Quod fides hodiernae ecclesiae, quae perhibetur sola justificare, sit Imputatio, seu quod fides et imputatio in hodierna ecclesia unum faciant, est quia unum est alterius, seu unum ingreditur alterum mutuo et vicissim, et facit ut sit; si enim dicitur fides et non adjicitur imputatio, fides est mere sonus; et si, dicitur imputatio, et non adjicitur fides, est quoque mere sonus; at si duo illa dicuntur conjunctim, fit articulatum quid, sed adhuc absque intellectu; quare ut intellectus percipiat aliquid, necessario adjicietur tertium, quod est meritum Christi; inde fit sententia, quam homo potest eloqui cum aliqua ratione. Fides enim hodiernae ecclesiae est, quod Deus Pater imputet justitiam Filii sui, et mittat Spiritum Sanctum ad operandum effectus ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church