True Christian Religion (Chadwick) n. 670

Previous Number Next Number See English 

670. [II.] Quod per Lavationem, quae vocatur Baptismus, intelligatur Lavatio spiritualis, quae est Purificatio a malis et falsis, et sic Regeneratio. Quod filiis Israelis mandatae sint lavationes, notum est ex statutis per Mosen latis: ut Quod Aharon se lavaret, antequam indueret vestes ministerii (Levit xvi. 4, 24); Et antequam accederet ad altare ad ministrandum (Exod. xxx. 18-21; xl. [1]30-32); Pariter Levitae (Num. viii. 6, 7); Et quoque alii, qui per peccata immundi facti sunt; et quod dicantur sanctificati per lavationes (Exod. [2]xxix. 1, 4; xl. 12; Levit. viii. 6); Quare ut se lavarent, mare aeneum et plura lavacra posita fuerunt juxta templum (1 Reg. vii. 23-39); Immo quod laverint vasa et utensilia, sicut mensas, scamna, lectos, patinas, et pocula (Lev. xi. 32; xiv. 8, 9; xv. 5-12; xvii. 15, 16; Matth. xxiii. [3]25, 26). Sed lavationes et plura similia, injuncta et mandata fuerunt filiis Israelis, ex causa, quia ecclesia apud illos instituta fuit ecclesia repraesentativa, et haec talis fuit ut figuraret ecclesiam venturam Christianam quapropter cum Dominus in mundum venit, abrogavit repraesentativa, quae omnia erant externa, et instituit ecclesiam, cujus omnia essent interna; ita Dominus figuras discussit, et ipsas effigies revelavit, sicut quis velum aufert aut januam aperit, et facit ut interiora non modo videantur, sed etiam adeantur. Dominus ex cunctis illis retinuit solum duo, quae omnia ecclesiae internae in uno complexu continerent quae sunt Baptismus loco lavationum, et Sancta Gena loco agni, qui quovis die sacrificabatur, et plene in festo Paschatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church