True Christian Religion (Chadwick) n. 672

Previous Number Next Number See English 

672. Quis homo sanae rationis non videre potest quod lavatio faciei, manuum et pedum, omniumque artuum, immo totius corporis in balneo, non efficiat aliud, quam quod abluantur sordes, ut coram hominibus in forma humana mundi appareant? Et quis non potest intelligere quod aliqua lavatio non intret in spiritum hominis, et hunc aeque mundum reddat? Potest enim omnis furcifer, praedo et latro, se lavare usque ad nitorem; num sic furciferum, praedonicum et latronicum abstergitur? Nonne internum influit in externum, et operatur suae voluntatis et intellectus effectus? non autem externum in internum, hoc enim est contra naturam, quia est contra ordinem; illud autem secundum naturam, quia est secundum ordinem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church