True Christian Religion (Chadwick) n. 68

Previous Number Next Number See English 

68. (vii.) Quod Homo tantum in potentia contra malum et falsum ex Divina Omnipotentia sit, quodque tantum in sapientia de bono et vero ex Divina Omniscientia sit, et quod tantum in Deo ex Divina Omnipraesentia sit, quantum secundum Divinum ordinem vivit. - Quod homo tantum in potentia contra mala et falsa ex Divina Omnipotentia sit, quantum secundum Divinum ordinem vivit, est causa, quia nemo potest resistere malis et inde falsis, quam solus Deus; omnia enim mala et inde falsa sunt ex inferno, et in inferno cohaerent sicut unum, prorsus sicut omnia bona et inde vera in caelo; nam ut supra dictum est, totum caelum coram Deo est sicut unus Homo, ac vicissim infernum sicut unus gigas qui monstrum; quare agere contra unum malum et inde falsum est contra monstrosum illum gigantem seu infernum; et hoc nemo potest nisi Deus quia est omnipotens; ex his patet, quod homo nisi adeat Deum omnipotentem, contra malum et inde falsum ex se non plus valeat, quam piscis contra oceanum, quam pulex contra balaenam, et quam pulvis contra montem cadentem; et multo minus quam locusta contra elephantem, aut musca contra camelum. Et insuper homo adhuc minus contra malum et inde falsum valet, quia natus est in malum, et malum contra se ipsum non potest agere. Et his sequitur, quod nisi homo secundum ordinem vivit, hoc est, nisi agnoscit Deum, Ipsius omnipotentiam, et ex hac tutelam contra infernum, tum nisi homo a sua parte etiam pugnet cum malo apud se, nam hoc una cum illo est ordinis, non possit aliter quam immergi inferno et submergi, et ibi agi a malis, uno post alterum, sicut cymba in mari a procellis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church