True Christian Religion (Chadwick) n. 709

Previous Number Next Number See English 

709. Ex his nunc constare potest, quid per Domini "Carnem" et "Sanguinem," perque "panem" et "vinum," in triplici sensu, naturali, spirituali et caelesti intelligitur. Omnis homo imbutus religione in Christianismo, potest scire, et si non scit, potest discere, quod detur nutritio naturalis et nutritio spiritualis, et quod nutritio naturalis sit pro corpore, at nutritio spiritualis pro anima; nam dicit Jehovah Dominus apud Mosen:

"Non per panem, solum vivit homo, sed per omne quod ex ore Jehovae vivit homo" (Deutr. {1}viii. 3). Nunc quia corpus moritur, et anima post mortem vivit, sequitur, quod nutritio spiritualis sit pro salute aeterna. Quis deinde non videt, quod binae illae nutritiones minime confundendae sint? et quod si quis confundit illas, non possit aliter de Domini Carne et Sanguine, deque pane et vino, quam ideas naturales et sensuales, quae sunt materiales, corporeae et carnales, sibi assumere, quae ideas spirituales de sanctissimo hoc sacramento suffocant? Si autem quis ita simplex est, ut non cogitare possit aliud ex intellectu, quam videt oculo, suadeo ut de Sancta Cena, dum sumit panem et vinum, ac audit tunc nominari Carnem et Sanguinem Domini, cogitet secum, quod sit sanctissimum cultus, ac recordetur passionis Christi, et Ipsius amoris pro salute hominis: nam dicit, "Hoc facite in Mei recordationem" (Luc. xxii. 19); tum, "Filius hominis venit....ut det animam redemptionem pro multis" (Matth. xx. 28; Marc. x. {2}45):

"Ego animam meam pono pro ovibus" (Joh. x. 15, 17; xv. 13).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church