True Christian Religion (Chadwick) n. 719

Previous Number Next Number See English 

719. QUOD DOMINUS PRAESENS SIT, ET APERIAT CAELUM ILLIS, QUI AD SANCTAM CENAM DIGNE ACCEDUNT; ET QUOD ETIAM PRAESENS SIT APUD ILLOS QUI INDIGNE, SED QUOD HIS NON APERIAT CAELUM: CONSEQUENTER QUOD SICUT BAPTISMUS EST INTRODUCTIO IN ECCLESIAM, ITA SANCTA CENA SIT INTRODUCTIO IN CAELUM.

Quinam sunt, qui ad Sanctam Cenam digne accedunt, agitur in duobus subsequentibus articulis; et simul tunc de illis qui indigne; nam ex uno quod affirmatur cognoscitur alterum ex oppositione. Quod Dominus tam apud dignos, quam apud indignos praesens sit, est quia est omnipraesens, tam in caelo quam in inferno, et quoque in mundo, proinde apud malos aeque ac apud bonos; sed apud bonos, hoc est, regeneratos, est universaliter et singulariter praesens, est enim Dominus in illis et illi in Domino, et ubi Dominus ibi caelum; caelum etiam facit Corpus Domini, quare in Corpore Ipsius esse, est simul in caelo. (2.) Sed praesentia Domini apud illos qui indigne accedunt, est praesentia Ipsius universalis, non autem singularis, seu quod idem, est praesentia externa, non simul interna; et praesentia Ipsius universalis seu externa facit, ut homo vivat homo, et gaudeat facultate sciendi, intelligendi, et ex intellectu rationaliter loquendi; est enim homo natus ad caelum, et ideo etiam spiritualis, non autem, sicut bestia, solum naturalis. Gaudet etiam facultate volendi et faciendi illa quae intellectus potest scire, intelligere, et inde rationaliter loqui; sed si voluntas renuit ad intellectus vere rationalia, quae etiam intrinsecus spiritualia sunt, tunc homo fit externus. (3.) Quare apud illos, qui solum intelligunt quid verum et bonum, est praesentia Domini universalis seu externa; at apud illos qui etiam volunt et faciunt verum et bonum, est praesentia Domini et universalis et singularis, seu et interna et externa. Illi qui solum intelligunt et loquuntur vera et bona, comparative sunt virgines stultae, quae habebant lampades sed non oleum; at qui non modo intelligunt et loquuntur vera et bona, sed etiam volunt et faciunt illa, sunt virgines prudentes, quae intromissae sunt in nuptias; at priores foris steterunt et pulsarunt, sed non intromissae (Matth. xxv. 1-12). Ex his constat, quod Dominus praesens sit, et aperiat caelum illis qui ad Sanctam Cenam digne accedunt, et quod etiam praesens sit apud illos, qui indigne, sed quod apud hos non aperiat caelum.

{1}


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church