True Christian Religion (Chadwick) n. 73

Previous Number Next Number See English 

73. Postridie ad me venerunt aliqui, ex cohorte, qui in fide praedestinata et imputata erant, et dixerunt, "Sumus sicut temulenti, non ex vino, sed ex sermone hesterno istius viri: locutus est de omnipotentia et simul de ordine, et conclusit quod sicut omnipotentia est Divina, ita etiam ordo sit Divinus, immo quod Ipse Deus sit Ordo; et dixit quod totidem sint leges ordinis quot veritates in Verbo, quae non modo chiliades sunt, sed myriades myriadum, et quod Deus obstrictus sit ad suas leges ibi, et quod homo ad suas. Quid tunc omnipotentia Divina, si ligata est legibus? sic etenim ab omnipotentia omne absolutum recedit; estne sic Deo minor potestas quam regi mundi qui est monarcha?" Hic potest leges justitiae vertere sicut suas palmas, ac agere absolute sicut Octavius Augustus, et quoque absolute sicut Nero. Nos postquam cogitavimus de omni potentia ad leges ligata, tanquam temulenti facti sumus, ac proni ad deliquium, si non subito medela affertur; nos enim ex fide nostra oravimus, ut Deus Pater nostri misereatur propter Filium suum; et credidimus quod misereri possit cujus lubet, ac remittere peccata cui placet, ac salvare quem vult; et non ausi sumus aliquod minimum subtrahere ex omnipotentia Ipsius: quare obstringere Deum aliquarum suarum legum catenis aspicimus ut nefas, quia ut contradictorium omnipotentiae Ipsius. [2.] His dictis inspexerunt me, et ego illos, et vidi attonitos. Et dixi, "Supplicabo ad Dominum, et afferam inde medelam, illustrando hanc rem; sed nunc duntaxat per exempla." Et dixi, "Deus omnipotens creavit mundum ex ordine in Se, ita in ordinem in quo sit, ac secundum quem regat, ac indidit universo et omnibus et singulis ejus suum ordinem; homini suum, bestiae suum, avi et pisci suum, vermi suum, cuivis arbori, immo gramini suum. Sed ut exempla illustrent, breviter adducam sequentia: leges ordinis homini indictae sunt, ut homo acquirat sibi veritates ex Verbo, ac naturaliter, et quantum valet, rationaliter cogitet illas, et sic fidem naturalem sibi comparet; leges ordinis tunc a parte Dei sunt, quod appropinquet, impleat veritates Divina sua luce, et sic fidem ejus naturalem, quae modo est scientia et persuasio, Divina essentia; sic et non aliter fit fides salvifica. Simile est cum charitate; sed breviter recensebimus aliqua. Deus non potest secundum suas leges alicui homini remittere peccata. nisi quantum homo secundum suas leges desistit ab illis. Deus non potest spiritualiter regenerare hominem, nisi quantum homo secundum suas leges se naturaliter regenerat: Deus in perpetuo conatu est regenerandi et sic salvandi hominem, sed hoc non potest efficere nisi sicut homo parat se receptaculum, et sic applanat Deo viam, et aperit januam. Non potest sponsus intrare thalamum virginis non desponsatae; haec occludit januam, et clavem intus apud se custodit: sed postquam virgo sponsa facta est, dat clavem sponso. [3.] Deus non potuit ex sua omnipotentia redimere homines, nisi Homo factus sit; nec potuit Humanum suum Divinum facere, nisi Humanum Ipsius primum esset sicut humanum infantis, et postea sicut humanum pueri, et nisi Humanum postea formaret se in receptaculum et habitaculum, in quod Pater Ipsius intraret; quod factum est per quod impleverit omnia Verbi, hoc est, omnes leges ordinis ibi; et quantum hoc perfecit, tantum Se univit Patri, et Se Pater Ipsi. Sed haec sunt pauca. illustrationis causa adducta, ut videatis, quod omnipotentia Divina sit in ordine, ac regimen Ipsius, quod vocatur Providentia, sit secundum ordinem, et quod agat continue et in aeternum secundum leges ordinis sui; et quod contra illas nequeat, nec illas quoad apicem mutare, quia ordo cum omnibus ejus legibus est Ipse." [4.] His dictis splendor lucis in colore aureo per tectum influxit, et cherubos volantes formavit in aere; et rutilum inde illustravit quorundam tempora a parte occipitii, sed nondum a parte frontispicii; murmurabant enim, "Ignoramus adhuc quid omnipotentia." Et dixi, "Revelabitur illa, postquam hactenus dicta apud vos aliquam lucem faenerata sunt."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church